Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend860. 1623 Nov. 18. Van A. SchottusGa naar voetnoot1.Andreas Schottus H. Grotio I.C. Opportune mihi redditae tuae, doctissime Groti, mirificeque recrearant laeto nuntio. Tam enim gratum mihi accidit redhibitos tandem esse labores | |
Th. Canteri quam si meus ille partus esset: πάντα γὰρ τὰ ϰοινὰ ϕίλωνGa naar voetnoot1 aiunt. Meae fidei et candori optimus ille vir patrio et ipse exsulans solo illa credidit. Amavit me ille nondum visum, nullo meo merito, ego vicissim mutuum praestiti redamando, ac teneris visceribus calamitati senis compatiendo. Doleo vero non esse vobis omnia restituta, quae fasciculo satis magno inclusa Roverio in nundinas per bibliopolas nostros miseram, suasu Danielis Heinsii vestri. Erant in eo fasciculo et tres tomuli Latino carmine redditorum, tragoediae aliquot Euripidis ab Erasmo, Buchanano, et Petreio Tiara Frisio medico. Item Homeri Ilias Latino carmine per Eobanum Hessum cum numeris ad oram, et Odyssea per Simonem Lemnium, opinor. Verum quae deesse scribis, si Nemauso haberi non poterunt, recuperari fragmenta Aeschyli et Sophoclis possunt describenda ex tribus tragicis a Ioanne Meursio an. 1619 Lugduni editis. Pauca sane desiderabuntur praeter laborem describendi. Nam Euripidis pleraque, nisi apud illum verti solent medicum, sunt in Stobaei γνώμαις, quas tute feliciter reddidisti carmine, quod suo quoque addi loco ut iubeas per ego te hanc dexteram rogo atque obtestor. Obstetricari itaque ne graveris si typographum isthic commodum reperies in tam opulenta et augusta republica urbeque Lutetiae. Hic enim a Graecis typographi nostri nimium quantum abhorrent. Menandri, Diphili et Philemonis, si amissa erint λείψανα, poterunt veluti naufragii tabulae colligi, si erit usus, e Gulielmi Morelii Comicorum collectione fragmentorum Parisiis editaGa naar voetnoot2; quae ad quinquaginta comicorum reliquias Iacob. Hertelius collegit an. 1560 ediditque BasileaeGa naar voetnoot3. Hic per sententias digessit; ille ut quidque in manus venerat, ita digesserat: neuter tamen auctores de more adiecit. Canterus vero per comoedias et tragoedias singula ἀποσπάσματα bene digesserat, brevibus adiectis post singula scholiis, unde desumpta fragmenta essent, vel qui eadem, ut fit saepius, laudassent. Ego vero de meo nihil addendum duxi, cum quod ad Allobroges irent, quo nomen non mitto meum, tum quia iusserat ὁ μαϰαρίτης in limine tantum affigi ‘Ex bibliotheca Theo. Canteri’. Quod vero distrahi posse negarent, ut est ignavum hoc saeculum, nisi Latina apponerentur, curavi Latina appendi; sed nunc malim tuam adiici metricam interpretationem. Accedunt et ex Animadversis Casauboni summi viri in AthenaeumGa naar voetnoot4 quaedam. Putabam equidem fidi me amici functum officio, quod mihi iam sito praestari exoptem. Quare, magne Groti, per ego te hanc dexteram iterum rogo obtestorque, obstetricari ne una gravere si, ut spero, typographum isthic reperies in augusta illa foetaque viris doctis urbe Lutetia, allaborante et doctissimo Salmasio, quem saluto. Tribuite hoc boni viri manibus, patria exsulantis et in exsilio mortui Leovardio. Vale in Domino nosque amare ne desine. Salutem tibi nunciari iusseram per Iustum Rycquium Canonicum Gandavensem et poetam, Parisiis Romam cogitantem. Dionysio Petavio et Iac. Syrmondo doctissimis sociis isthic, defuncto iam Frontone Ducaeo, utere, si alloquium in malis est opus. Antverpiae, XVIII Novembris CIƆIƆCXXIII. | |
Adres: Doctissmo viro Hugoni Grotio Iurisconsulto. En la rue de S. Jacques, Buon, son logis. |
|