Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend845. 1623 Juli 29. Van A. SchottusGa naar voetnoot5.Clariss. Viro H. Grotio I.C. Lutetiam. Quam mihi gratum munus exstitit tuum, Stobaeanae poëseωs interpretatioGa naar voetnoot6 tua, doctiss. Groti, tam precor multa e Regia illa bibliotheca in voluntario hoc tuo exsilio proferas, rogoque quae sint ‘digna vel a sera posteritate le[gi]’; atque utinam integrum solidumque ut sit opus, alteram Ioan. Stobaei partem, quae ἀποϕϑέγματα et Philosophicas continet γνώμας, pari felicitate aliquando | |
subiungas, et quae Gul. Canterus ϕυσιϰὰ ϰαὶ ἠϑιϰὰ typis exhibuit PlantinianisGa naar voetnoot1, sed sine principio, quod habeo e Farnesiano cod. descriptum auctius: et quidem ordine a Photio nostro praescripto. Dimidia quoque Stobaei pars Sermonum, fort. L, penes me calamo exarata, sed recentiore manu, neque in membranis, ut Regii vestri codd. ut coniicio. Possem, si volenti esset, variantes inde decerpere scripturas, et submittere. Narro autem Tibi, habere et per me Petrum de la Rovière, typographum Allobrog. - qui solus pene ibi post Commelinum Graeca hac tempestate excudebat - eiusque nunc haeredes, nuper enim exstinctum inaudivi, habere, inquam, fragmenta Tragicorum Gr. Graece e Stobaeo aliisque, Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, earum quae interciderunt Tragoediarum, item Menandri et Comicorum Gr. et Epigramm. ἀποσπασμάτια, Theod. CanteriGa naar voetnoot2, hic tum exsulantis, opera collecta digestaque dramatum ordine, mihique credidit depositum, titulo tantum appenso ‘Ex Biblioth. Th. Canteri Ultraiectini’; quandoquidem Rovière Tragicos tres simul et Comicum Aristoph. ediderat recensGa naar voetnoot3 et ad me miserat, suasi ut fragmenta vel in 8. simul ederet, a me Latina facta, cum Scholiis magnam partem ex Casaub. V.C. animadversionibus. Rogo itaque cum manibus viri opt. et heredum, ut per epistolam, vel per amicos, et Cl. Salmasium - ad quem ante annos aliquot Scholia Ms. misi in Antholog. Gr. Epigr. longe auctiora editis Scholiis, idque in sarcina ad R.P. FrontonemGa naar voetnoot4, nescio an habeat - extorquere[velis] ab haeredibus Roverii, quia abes propius, ne pereant illae Theod. Canteri vigiliae meae fidei commissae; deinde quia treviros illos Tragicos moliris, in arce illa Lupistena custodiaque elaboratos, ut praefarisGa naar voetnoot5. Opus sane tuum civis labor et in eadem mortui calamitate a suis illataGa naar voetnoot6 augebit ornabitque, mihi crede; et a plagiarii liberabis, potes enim, mala manu. Ego quoque fidem opera tua sito promissam liberabo, agnoscamque beneficium, quod Herculi veluti clavam extorseris: et illi fasci illo levari forte gaudebunt, peribuntque, ut fieri amat, domino extincto: suntque in Scaligerianis ἅπασινGa naar voetnoot7 edendis Roveriani plus satis occupati, editis iam vastis Aug. Thuani ChronicisGa naar voetnoot8. Miseram et Euripidis, cuius versus singuli prope sententiae sunt, M. Tullio ad TironemGa naar voetnoot9 testante, Tragaedias VII. aut VIII, Latinis versibus redditas a doctis, ut simul extruderet, Erasmo interprete duas, totidem Ge. Bucanano, et una Petro Tiara, Medea, item una Q. Florente, nisi fallit memoria senilis: eas quoque repete; et vindicias secundum libertatem, ut Iurisconsulti vestri loquuntur, asserendo dabis, quomodo Ge. Ratallerus totum, ut nosti, SophoclemGa naar voetnoot10 dedit. Sed haec de Tragicis in hac vitae scena, quam agimus. | |
Legeram nondum complicatis Stobaei tui foliis Basilii M. πρὸς νέους HomiliamGa naar voetnoot1 subito, etsi olim legissem, quia nova tua interpretatio; et Notas uberiores tuas optabam. Olim enim in Basilio Antverpiae edito An. CIƆIƆCXVIGa naar voetnoot2. ad oram illius concionis quaedam alleveram, si forte ad vos allatum exemplar est; et postea adauxit P. noster Fronto Ducaeus Graece doctiss. - quo viro ut utaris cum Iac. Sirmondo, et Dion. Petavio maiorem in modum rogo quaesoque - in Basilii edit. Graecolatina Parisiensi, anni M.DC.XVIIIGa naar voetnoot3. Notabam equidem haec pauca. Pag. 84. v. 7.Ga naar voetnoot4 ὡς τὸ ἄνϑος ἐπάγουσιν, redditur: ‘lumen inducunt’. ‘Florem’ retinuissem, ut apud Nonium Marcellum multi florem Liberi, vini similiumque, nisi τὸ ϕῶς legas; aut quis Latinorum purpurae lumenGa naar voetnoot5 dixerit, equidem ignoro. Mox. v. 13. προὔργον, mallem Ἀττιϰῶς προὔργου. Pag. 91. v. 2. μόνον ut repetitum redundat, ut e membranis iam Ducaeus monet; v. 22. ἄλλοτε ἄλλῳ in Theogn. lego, sed nihil interest. Statim pro Χῖος repono Κήιος, quae Prodici Sophistae patria est, teste SuidaGa naar voetnoot6, non Κῶος, ut vult in Sophist. vitis PhilostratusGa naar voetnoot7. Pag. 100. v. 21. ἀτεχνῶς εἰς πῦρ ξαίνοντες: novi ξαίνειν carminare esse, et lanam carpere; doce me, potes enim, quia in Notis non attigisti; in suppliciis inferorum id usitatum; ut de cribro dolioque pertuso Danaidum nota res e Poetis. Apposui pauca ut me legisse, et lecturum credas reliqua, discendi gratia, ut in προλεγομ. multa notavi mihi profutura libris Divinarum ObservationumGa naar voetnoot8, quas meditor ξὺν θεῷ. In Plutarchum vero de poetis audiendis scripsit olim uberiores Notas G. Xylander, ut et in Plut. de Homeri vita, Basileae typis Oporinianis an. 1566Ga naar voetnoot9. Quas Notas miror equidem Cl. Marnium in edit. Francof.Ga naar voetnoot10 non adiunxisse ceteris eius Scholiis in Opuscula Moralia. Et quia Lutetiae eadem denuo Plutarchi editioGa naar voetnoot11 excuditur, monequ aeso, consortes typographos ut Xylandri illas addant Notas in Plut. de poetis audiendis, et de Homeri vita. Habuit quoque in Plutarch. varias lectiones David Hoeschelius a me. Forsitan Elias Augustanae praefectus biblioth. poterit rogatus recuperare ac redhibere, si habet. Lauta haec fuerit, grataque ad Plutarchum accessio: nam et ego Opusculorum Plutarchi duos habeo codd. sed non perinde vetustos. D. Hemelario civi, hic Flamini, tradidi ad te mittendas cum suis Epistolas prope DC hactenus ineditas S. Isidori Pelusiotae, Graece, a nobis erutas e Vaticana bibliotheca. Mitto ἀντίδωρον sed χάλϰεα χρυσέωνGa naar voetnoot12, fatebor enim, nisi quia sacer est scriptor, disertus et χρυσορρήμονος discipulus: et quia neque a | |
Iac. Billio, neque a Conr. Rittershusio I.C. sunt editae. Latinam meam interpretationem nondum subiunxi, si plures forte aliunde nanciscar, vel expiscari e Regis Catholici biblioth. possimus, quo misimusGa naar voetnoot1. Praefatus etiam testor quod res est, ali hodie lectorum ignaviam tot versionibus, ut pauciores serio graecentur, ut et Io. Meursius queritur in quatuor auctoribus Memorabilium. Legent Graece docti, tu imprimis aliqua voluptate, qua scriptae missaeque sunt lingua ..... Numquid amplius? Etiam liceat mea manu sine arbitris colloqui et rogare, ut ἐν ταυτῇ τῇ ϕυγῇ Philosophis legendis te oblectes consolando: Dei esse opus quod evenit, dilapsique sumus. Perieramus, ait ille suis, nisi periissemusGa naar voetnoot2. Vide Euripum Reip. et scindi contraria in studia imperitum vulgusGa naar voetnoot3, etc. Memoria repete non iam Scipiones Africanos, Themistoclas, Aristidas, ostracismo etiam proscriptos, a Valerio Max. recensitos lib. V. cap. 3. et 6. sed potius nostrae memoriae Brissonium, et Durantium, Lutetiae illum, hunc Tolosae a plebe tumultuante mori iussum, ante diemGa naar voetnoot4. Mitto reliqua tragica exempla, ut Papiniani vestri, et collegae tui nuper. Tantum te rogo ut senem vir audias patienter amice obtestantem, ne in illo secessu bonas horas perdas Apologiis, quasi apologis, scribendis, aut chronicis patriae, sed μαλαϰίαν exspecta, dum pelago desaevit hiemsGa naar voetnoot5. ‘Tecum habita’, ait SatyricusGa naar voetnoot6 quod alter ‘e coelo delapsum ait: Γνῶϑι σεαυτὸν’Ga naar voetnoot7. Repeto ipse mecum identidem, quod tumulo inscribi Lipsius noster spirans voluit: Humana cuncta, fumus, umbra, vanitas,
Et scenae imago; verbo ut absolvam: NihilGa naar voetnoot8.
Quamobrem ut in dies animum nonnihil a curis publicis ingratae patriae abducas, si me audire lubet, sume interdum in manus pro Lucano aliove poëta, si me audire lubet, inquam, B. Augustini Confessionum libellum, a multis piis eruditisque, qui non nisi commoti iis legendis surrexerunt, valde praedicatum, Nolo hic ipsius auctoris Augustini verba describere, ut partum adamantis, sed aliorum, quibus, prae ceteris eiusdem etiam auctoris, placuisse hunc libellum testantur, ut lib. II. Retractat. cap. 6. et De bono perseverantiae cap. XX. et Epist. CCLXIV. ad Barium Comitem. Et Severus Episc. epist. XXXVII. inter Augustini. Possidius Calamens. Episc. in eius vitaGa naar voetnoot9: ‘Libros, inquit, Confessionum ideo scripsit, ne de se quisquam hominum supra quam se esse noverat, aut iam de se auditum fuisset crederet, vel putaret’. Eius elogium Praesulis est in Prospero Aquitanico lib. III. de vita contemplativa cap. XXXI. et in Carm. De ingratis. Sed quoniam vestrae deliciae, et dulces ante omnia Musae, en Franc. Petrarchae de hoc libello distichon: Quisquis eget lachrymis quibus impia crimina tergat,
Hunc celer ad fontem deserta per arida pergat.
Sed placet magis civis tui Delphensis Adami Sasbout, Iureconsulti Praesidis filii, ex familia S. Francisci, hominis pientissimi iuxta ac eruditi verba apponere | |
ex Homil. de Timore Dei: ‘Cuperem, ait, omnibus, (allata eius sententia e lib. IV. Confess. cap. 5. et lib. V. cap. 4.) libellos illos esse familiares, hoc est frequenter versari in manibus, legi ac religi. Siquidem ab his fluxis, vanis et caducis rebus a sui amore, sive ut uno verbo Graeci dicunt, ϕιλαυτίᾳ, animum hominis potenter abducunt: quos nimis sero mihi notos doleo’. Haec ille religiosissimus vir Adamus, quae ut a cive pronunciata, a meque tui amante ostensa in bonam velim partem accipias. Sic tibi quae optas eveniant faustaque sint ac secunda in brevi vitae stadio. Vale, et acceptis hisce litteris atque Isidori fac me, ut gaudeam, certiorem. Antverpiae a.d. IIII. Kal. Sextil. CIƆIƆCXXIII. Servus in Christo
| |
Adres: Doctissimo Viro, Hugoni Grotio Iureconsulto, agenti Parisiis. Soit recommendé à Monsieur Nicolas Buon libraire en la rue de Saint Jaecq. In dorso schreef Grotius: 28 Iulii 1623 Schottus. |
|