Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend846. 1623 Aug. 4. Aan P. du PuyGa naar voetnoot1.Quod mei ac rerum mearum curam non deseris, Vir Clarissime, facis tu nullo meo merito, naturae tuae imperio, quae te nisi optime facere non sinit. Ego Balagniaco, quo dominusGa naar voetnoot2 venturus exspectabatur, Silvanectum secessi, et aut hic aut in agro vicino, nisi quid aliud impedit, transigam quod restat aestatis, adversus mala et multa et magna ex Deo et litteris solatium quaerens. Iam menses duo sunt aut hoc amplius, ex quo ab affinibus, qui in Zelandia sunt, nullas accipio litteras, quod me non parum habet anxium. Neque ex Hollandia accepi quicquam, nisi quieta adhuc omnia. Si quid scitu dignum intellexero, faciam te, ut debeo, participem, neque desinam interim grato animo, quod habeo unicum, tuam in me benevolentiam et benefacta prosequi. Tibi, optimae parenti, ac fratri tuoGa naar voetnoot3, Thuano amicisque allis valetudinem et fausta omnia precor. Uxor mea peculiariter se matri ac sorori vestrae commendat. Silvanecti, 4 Augusti 1623. |