Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend847. 1623 Aug. 7. Aan F.A. de ThouGa naar voetnoot4.Tua pro me solicitudo, Nobilissime Thuane, tanti mihi est adeoque me delectat, ut etiam si minus valerem, posse mihi videar ex hoc remedio convalescere. Nunc, cum Dei beneficio cum omni familia ac comitatu valetudine fruar prospera, libenter hoc tibi significo; ut et metum pro me conceptum tibi eximam et, quomodo me recreasti, ita ego vicissim te recreem. Sicut autem abesse te gaudeo ab urbe, in qua malum transitione magis magisque serpit et hominum damnis alitur, ita non minor voluptas est intelligere esse te vicino nobis locoGa naar voetnoot5, neque spatiis multum me seiungi ab eo, cui et ob paternarum virtutum memoriam et ob tuarum spem iustissimam, tuamque in me benevolentiam, et sum et esse semper cupio coniunctissimus, idque mihi gloriae duco: quantumque possum te rogo, ne te unquam ab hoc affectu patiaris abduci. Si, quid agam, cupis scire, - est enim et hoc amicorum - versor in examinandis controversiis praecipuis, quae ad Ius GentiumGa naar voetnoot6 pertinent: in quo labore, ut faciam quod facio libentissime, | |
tui scilicet ut meminerim, ipsa librorum tuorum inspectio singulis prope momentis me admonet. Pro quo beneficio si nunc ego tibi prolixe gratias agere instituam, faciam quidem quod debeo, sed quod tu minimum desideras: imo vero faciam, quod non debeo, quia quod tu non cupis, id me nec facere par est. In Balagniaco loci dominusGa naar voetnoot1 exspectabatur: ea res fecit, ut Silvanectum secederem, ubi idem est aër innocens atque hilaris, et multa circum locorum amoenitas. Heri litteras accepi a maiore fratrum PuteanorumGa naar voetnoot2, qui mihi non cessat bene velle ac facere. Ego fortunam meam in hoc accuso maxime, quod mihi nihil reliquit, quo adversum tot amicos gratum animum possim ostendere. Sed ea qualiscunque est, concoquenda est. Vale, Flos Iuventutis. Dabam Silvanecti, 7 Augusti 1623. |