Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend848. [1623] Aug. 19. Aan F.A. de ThouGa naar voetnoot3.Misit ad me heri, Thuane nobilissime, HottomannusGa naar voetnoot4 literas quas rogavit curarem ad PuteanumGa naar voetnoot5 nostrum deferendas. Haec res facere me coegit quod saepe facio, tibi ut sim molestus, et quod officium per me praestare non possum id tuo beneficio praestare quaeram. Scripsissem simul ad V.C. Puteanum ac participem fecissem eorum quae apud nos geruntur; sed nihil plane literarum ex patria accepi: quod me male habet, non tam ob publica negotia de quibus ut edocear mea nihil admodum refert, sed quod proximorum valetudo mihi incognita sollicitum me habet. Sed in hac re ut in aliis multis solabitur me bona Dea, quae sola in Pandorae pyxide resedisse memoratur, cum avolassent aliae. Scribit Hottomannus peractum negotium de pactis nuptialibus inter Britannum et HispanumGa naar voetnoot6, ex Britannia imperatum PalatinoGa naar voetnoot7 ut induciarum pactioni subscribat; Pontificis RomaniGa naar voetnoot8 electionem tardius procedere quod Galli Cardinales exspectentur. Praeter haec habeo nihil nisi quod tibi, V.A., affini tuo ac sorori omnia fausta apprecor. Silvanecti XIX Augusti CIƆIƆCXXII. Tuus tibi addictissimus
| |
Adres: A monsieur Monsieur de Thou à Merli. |
|