Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend849. 1623 Aug. 26. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot9.Lutetiae, Vir Clarissime atque amplissime, valedixi Fratribus Puteanis, qui cum matre rus discedebant. In ea urbe nondum emortua est contagies, quae puerorum maxime damno grassatur. Ex Patria nuntii cladem HalberstadensisGa naar voetnoot10 | |
commemorant, gravem satis, ita tamen ut dux ipse et quatuor equitum, duo peditum millia evaserint. Princeps Henricus Nassavius illico cum parte copiarum missus, consulturus securitati vicinorum locorum, Resae praecipue et Emmerici, quem cum reliquo exercitu subsecuturus dicebatur Princeps Arausionensis. Ego et uxor nos tibi tuaeque officiosissime commendamus. Rogo et officia mea offeras Legato Regis M. BritanniaeGa naar voetnoot1, si eum videris. 26. Augusti 1623. Silvanecti. Tuus H. Grotius. |
|