Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend850. [1623] Sept. 15. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot2.Multum, ut semper, Vir clarissime atque optime, tibi debeo, quod iter a te huc susceptum est mei videndi causa, cui nihil tuo colloquio dulcuis potest contingere. Quare, si libertatem hanc mihi indulges, oro te ut, quamprimum eris vacuus a maioribus negotiis, puerum tuum huc mittas, cui equum tradam qui te huc perferat. Nihil enim hic habet quod agat equus ille, et veternum ei excutiendum est. Hospitium Silvanecti aliud quam nostrum ne capias rogo. Nam in parte, quam conduximus, loci satis est. Huius oppidi praesidem salutavi, a quo tanta humanitate sum exceptus, ut vel hinc satis intelligam quantum mihi in tua amicitia praesidii est. In Fano Germani, unde recens adveni, intellexi de pecunia nostris mittenda agi, sed lentum esse negotium. Hoc quoque didici, Legatos Reformati corporis auditos a RegeGa naar voetnoot3 et benigne exceptos, temperamentun impetrasse Decreti Regii adversus Pastores Ecclesiarum alienigenas, ut qui antehac Ecclessiis inservierunt retineri possint. De Decreto adversus vincula Dordrechtana et AlesianaGa naar voetnoot4 nihil mihi compertum est. Tantum intellexi disputari de admittendo iterum aut reiiciendo Pastore AmbianensiGa naar voetnoot5, qui ob sententiam nostram in Synodo postrema Provinciali loco erat motus. In ea Provinciali Synodo remissum iam erat iuramentum, atque eius loco exacta professio doctrinae, quam Synodi illae stabiliverunt. Eam a se salva animi religione praestari posse negaverat Pastor Ambianensis, cui nomen Corcellio. Is est affinis Pastoris Silvanectensis, quem sententiae quidem alterius, sed a concordia non alienum invenio. Ex Hollandia recentes literas non habeo. Postremi nuntii erant Principem Arausionensem Hagam redisse; Emdanos id agere, ut se in fidem ac tutelam dent Regi Dano; missum a nostris VosbergiumGa naar voetnoot6 Legatum ad Civitates Ansiaticas, ut nutantes in foedere nostro retineat; de Induciis iterum susurrari aliquid; timeri ne victrices Hispanorum copiae Mansfeldium, cuius valde attritae sunt vires inopia pecuniae, et rebus ambesis, Emdano agro excutiant, et eius regionis possessionem, quasi iam bello contactae, affectent. Sed certiora exspectabimus. Legato M. BritanniaeGa naar voetnoot1, quem non ob dignitatem magis quam ob profundam scientiam et virtutes veneror, valetudinem secundam ex animo precor. Romanensibus Anglis | |
modestiam precor, ut tam insperato beneficio sapienter utantur. Vix video ut Respublica nostra ex Anglia multum sperare debeat, calente novae affinitatis negotioGa naar voetnoot1. Gratiae agendae erunt si sine damno maiore nostrorum abire haec res poterit, quod opto, tibique, Vir amplissime, et uxori tuae prosperrima omnia. Mea quoque coniux vobis se commendat, et officia offert omnia quae suae sunt facultatis. Silvanecti XV. Sept. Tuarum virtutum cultor
|
|