Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend851. 1623 Sept. 24. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot2.Iampridem ab Urbe absum, Vir Illustrissime: partim Balagniaci, partim, ut nunc, Silvanecti, dum grassantibus morbis quam possum materiam subtraho. Ea causa fuit, cur aliquo iam tempore nihil ad te literarum dederim; praeter quod et argumentum deerat. Nam nec de publicis quicquam est quod scribam, nec de privatis, adeo incerta video omnia. Bis fui ad Fanum S. Germani, ubi primores conveni de mea re haud magna. Polliciti sunt large: eventus exspectandus erit. In transcursu Lutetiae Tilenum vidi, et ex eo intellexi rumorem quendam ad te perlatum, quasi per ....Ga naar voetnoot3 tentarem reconciliationis meae vias. Eius vero rei nihil esse liquido tibi affirmo: nam et tempora video, et quid sit Apologeticum edidisse non ignoro et....Ga naar voetnoot3 novi, sed quando apud nostros redoriri videtur Regis auctoritas, tam boni et clementis, ut aliorum in se peccata pecunia sua redimat, forte occasionem aliquam hoc tempus praebeat sublevandi virum optimum Hogerbetium, cuius calamitatem non possum ab animo meo seponere. Quanquam vero satis te novi, quam sis bonus in bonos, tamen officii mei credidi meas quoque preces interponere, ut si quid speres profore, tentes. Nam ut inutili conatu tuam aut Regis auctoritatem destruas, neque ego cupiam, nec ipse, cuius de re agitur, innocentissimus senex. In aula dicitur agi iterum de mittenda ad nostros pecunia. Sed, quantum video, lentum negotium. Ego tecum opto regiam liberalitatem ita impendi, ut et Regi et his, qui regno bene volunt, sit utilis. Vale, Vir Praelustris. Uxor se tibi tuaeque commendat. Silvanecti, 24 Septemb. 1623. |