Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend861. 1623 Nov. 22. Van Andr. SchottusGa naar voetnoot1.D. Hugo Groti, S. Dici vix potest quam libenter in tuis legi valere Te in illo coelo et satagere in Domino, et in adverssis extraque patriam praesenti esse animo: nobiscum quoque Dei benigtate meliuscule est, beneque aetatem porto sine morbis. Consolatur Te, ut spero, Deus per Spiritum Sanctum, qui est consolator optimus, dulcis hospes animae, dulce refrigerium. Vana etenim omnia extra Deum, ut pueri bullas in auram evanescentes consectamur. B. Augustini Confess. libellum ut identidem relegas rogo, commodo tuo. Scintillas enim coelestium suspiriorum ac gemitus eiaculatur, ut non vidisse semel sit satis, immorari etiam iuvet. Vocat ille nos in patriam ab exilio, sed coelestem. Vita enim qua vivimus mors est potius, ait Tullius, existimanda. At noster municipatus in coelis est ubi beati gaudio perfruuntur sempiterno. Io. StobaeumGa naar voetnoot2 conferre coepi, etsi non est meus codex antiquissimus, tamen ut C. Plinius alibi, proderit fortasse nonnihil; mittamque tempori dum Stobaei Philosophica et Apophthegmata adornas, bono publico, ut opto. Audio Lutetiae Plutarchum quoque Chaeronensem Gr. Lat. adornari typis post Cl. Marnii editionem FrancofurtensemGa naar voetnoot3. Sed hic ad Opuscula Moralia desiderari video G. Xylandri uberiores notas in Homeri vitam et De poetis audiundis, quas Io. Oporinus olim Basileae edidit anno MDLXVI. Hortare per amicos, ut Salmasium adiungant istic Parisienses; exemplum forte in Aug. Thuani reperient augusta bibliotheca, aut alibi. Libanii quoque Sophistae Epistolas ἀνεϰδότους iampridem promisit Freder. Morellus, regius professor, post Declarationes eiusdem (in fol.) et Orationes (in 8o.) evulgatas, et e Vaticana accepit plures quam ex Augustana et nostra bibliotheca, qui duplex nactus sum exemplar, quorum altero vetere ille diu est usus, sed nihil editum apparet. Quam vellem Te hortante maxime tandem aliquando Epistolas Libanii extruderet, cum eius vita, quam legi nondum Latinam factam in Ferrariensi editione (in 4o), et a me Morellus ea conditione legeque habet, ut publici iuris tandem faciat. Certe Libanii illa vita ad Basilii ἅπαντα, et Io. Chrysostomi prodesset, quibus est usus perfamiliariter. Ut et Chrysostomo magistro est usus Isidorus Pelusiota, cuius Epistolarum a nobis recens erutarum exemplar alterum mitto per cognatum meum, qui has litteras tradet, Davidem Haecx, Romam Lutetia tendentem; nam alterum exemplum per Do. Hemelarium ad te missum forte non est redditum. Consule boni, etsi interpretari vacet in otio, tibi uni concedam lubens, et illo auctore te, si pateris, ad magistrum Chrysostomum aurei oris invitabo ut illustres, ut Casaubonus fecisset, nisi si fata in medio cursu abripuissent, ut et lautam accessionem Isidoro fecit Conr. Rittershusius I.C. egregius post Billium, quae omnia uno fasce colligere et edere non recusabit Cramoisius istic typographus. De Tragicorum Comicorumque fragmentis a Th. Cantero collectis, et a nobis Roverio commissis perge urguere, abes enim propius, ut vel excudant heredes, vel si detrectent | |
redhibeant et ad te mittant. Iuvabit vidisse in notis Stobaeanis, nam Euripidis pleraque ἀνέϰδοτα e Stobaeo hauserat Theodorus, ἀποσπασμάτια Tragoediarum quae interciderunt temporis iniuria vel maiorum incuria. Vale in Dom. Antverpiae 22 Novemb. 1623. A Scotto tuo salvebis. |