Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend782. 1622 [einde Aug.?] Van Franc. JuniusGa naar voetnoot1.Undecimum iam diem, virorum maxime, in aedibus Reverendissimi Norwicensis EpiscopiGa naar voetnoot2 ago postulatu Illustrissimi Comitis ab Arundell, Primi totius Angliae MarescalliGa naar voetnoot3. Fieri non potest quin tanti Herois erga litteras et rariora venerandae antiquitatis monumenta studium ad vos iam dudum celebris et constans rumor pertulerit. Aliis tamen in rebus, ut volet, vires eundo acquirat FamaGa naar voetnoot4, hic certe deficit: parva enim sunt quae audire potuisti, prae iis quae videas; totam certe Graeciam veterem et antiquum omne Latium oculis usurpare te credas. Adhaec immenso quotidie sumptu libros rariores omnibus terrarum oris diligentissime conquisitos in antiquissimae domus suae ornamentum et usum publicum seponit; bonarum denique litterarum, et litteratorum portus, sinus, praemium est. Nolo ultra quicquam addere. Res enim quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est; praeterquam quod cavendum mihi video ne impar tanto viro praedicatio, neque eum cui defertur aequiparet, et meam operam devenustet. Ad rem redeo. Filiolus eius decennis in Reverendi Domini Norwicensis familia Latinae linguae primordiis assidua opera Humfredi cuiusdam, qui Reverendo Domino a sacris est, fidelissime imbuitur, mihi reliqua morum atque educationis cura relicta. Dabit spero divinus favor ut egregiae indoli annitente me increment (i a)liquid adiiciatur. Interea nunc non poenitendum simplicissimae temeri(tat)is errorem eadem referam simplicitate, qua commisi. Quaerente inter a(lia) Honoratissimo Angliae Marescallo an unquam antehac nobilium adolescentium cura commissa mihi fuisset, ut res erat, negavi; minime tamen desperare me obiter dixi quin diligentia mea, tuis praesertim consiliis adiuta, huic oneri abunde sit suffectura: tum ille ad levissimam hanc tui mentionem - | |
ut semper nominis tanti famam dignissima veneratione prosequi solet - propositum hoc meum unice probavit, meque serio hortatus est ut te super hac re per litteras consulerem. Scis fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis; itaque sollicitus esse non possum ne tu aliter ac velim accipias, si aperte sine ulla circuitione ex te quaesivero quibus bonarum artium compendiis ingenia ad magnae fortunae cultum possint excitari. Non est cur uberioribus precibus operam tuam exambiam, cum apud benevolas aures simplicitas efficacior sit, atque amor libentius annuere soleat quod cum fiducia postulatur. Dici vix potest quantopere taedium itineris mei sublevaverit tua ad Christianam religionem introductioGa naar voetnoot1, quam triduo antequam Londinio discederem cum gratissimis fratris tui litteris recte accepi; utinam vestrae exspectationi aliqua saltem ex parte respondere possem! Sed de his imposterum: nunc praecipiti nimis festinatione, prae nuntii abiturientis importunitate, litteris hisce finem video imponendum. Si negotiorum ratio permittet ut ad me litterarum aliquid exares, eas Christophorus WrenGa naar voetnoot2, vir pietatis infucatae, et eruditionis non proletariae, Reverendissimo Domino Wintoniensi a sacris, fidelissime ad (me)Ga naar voetnoot3 perferendas curabit; te suspicit, me amat; et discessurum per sacrosancta amicitiae mutua iura obsecrare atque obtestari non destitit, ne te diutius suum pariter animum et nomen paterer ignorare. Idem serio quoque a me petiit Guilielmus Laud, Episcopus Menevensis, maxima apud Walliae Principem gratia pollens. Reverendus Dominus Wintoniensis Illustrissimo Angliae Marescallo sedulo me commendavit. Scis quo tendam: mihi ne quidem animus gratiis agendis sufficit. Vale virorum maxime, cum coniuge dilecta et spei non dubiae liberis. Saluta Cl. Tilenum, et D. d'Or. Raptim. Ludhami, in aedibus Rev. Episcopi Norwicensis. Ao 1622. Tuus omni officïo
| |
DisquisitionisGa naar voetnoot4 illius ante aliquot menses ad nos missae tertium exemplar Reverendo Episcopo Menevensi - qui, ut dixi, inter cultores tuos recipi exoptat - ut eius copiam sibi facerem petenti libentissime obtuli. Si hic prostarent, nihil tibi molestus essem; nunc in usum Domini Norwicensis alterum mihi, si videbitur, exemplar mittas. Vir est pacis publicae amantissimus, controversiarum istarum satis intelligens, et a stolido partis adversae rigore tam alienus quam qui maxime. Versus tuos ad Fr. ThuanumGa naar voetnoot5 domui Wintoniensi communicatos nunquam exinde videre potui; repetenti quandoque, respondent non deesse mihi facultatem exemplar aliud consequendi. | |
Adres: Eminentissimo viro D. Hugoni Grotio. Op den brief noteerde Grotius: Menevensis Norwicensis Christ. Wren. Wintoniensis. Junius. |
|