Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend788. [1622] Sept. 27. Van C. WrenGa naar voetnoot5.Quod hactenus apud me destinabam, optime virum, ecce iam quasi deprehensus auspicium eius facere volui, ut diutino quo flagrabam tui compellandi desiderio tandem aliquando par essem: crevit mihi hos ignes integerrimus Iunius ex cuius coniunctione fructum cepi suavissimum, quamdiu familiaribus Musis simul hic usi sumus. Nae ille vir est purissimae nivis aemulus, cuius provolutae moles congeneris candoris augmentum non possunt non acquirere, donec ipsa mole innotescant. Ille mihi difficiles tuos casus, et ingentia pericula, ille suavissimum effugium, et iam redditam, quasi postliminio, quietem saepe saepe inexpleto retexuit; quoties enim medias historias perrupit nobis stupor et silentium, mirantibus quo fine, quo consilio Impervestigabilis Sapientia adeo velit illinc scelus foelix esse, hinc destitutam innocentiam? Breviter dicam: ille mihi integrum hunc ApologeticumGa naar voetnoot6, tuo plane affectu, suis verbis, dixit - scio - priusquam scriberetur; ut non tam novus mihi iam, quam quasi notus aliquis peregre redux gratior accedat. Nec reticere mihi fas est, quas reponit gratias Honoratissimus Dominus meus; iussus dico - quod nequit Ipse gravissimis rebus implicitus scribere - illas iam duplici tibi deberi calculo, quas ubi e re tua fuerit possis | |
exigere. Literas tuas ad Iunium una cum libro celerrime deferendas curo. Proximum est ut Reverendissimo MenevensiGa naar voetnoot1, iam in Tusculanis agenti, quamprimum redierit, pronum affectum tuum hoc testimonio exponam; senties, spondeo, virum omni virtutum genere excultum; et si quid ad notitiam penitiorem 18 annorum decursus faciat, quibus sanctissimis illius moribus familiarissime assuevi, senties Praesulem priscis illis Heroibus parem. Cum vero ea apud Serenissimum Regem gratia polleat, qua cum ipso amici eius foeliciter uti possint, eo gestio magis, ut sub foederato - quem semper coluit - Bonorum titulo propius accedatis; Id tua interesse, ut, me iudice, scias, sentio, nunquam ei sonare Grotii nomen sine praefato honore. Quod postremum est, integrum valetudinis, cum qua nuper in gratiam rediise te speramus, D.O.M. augeat et conservet. Sane contra molestam tuam ephemeram, si quid ephemerae nostrae supplicationes valeant, iam illa in fumos abiit. Vale igitur, saeculi nostri decus, inque Amicitiae nostrae curriculo paria mecum facere contende, qui nunquam tibi in hoc pulcherrimo certamine herbam sum porrecturus. Sanctissimum enim nisi fuerit quod semel votivum fecimus, damnabimur aut amicitiae leviter accensae, aut frigentis turpiter, quorum utrumque iuxta exosum est
Ex aedibus Winton. ad Thamesin iuxta pontem. XVo. Kal. VIIIbr. stylo veteri. Tuo
| |
Paucae elapsae sunt horae, postquam in manus nostras literae vestrae pervenerunt; sed oportune de crastino suo Parisios profectu monuit amicissimus Hemskerkius. | |
Adres: Ornatissimo Clarissimoque viro Domino H. Grotio. In dorso schreef Grotius: Wren Oct. 1622. |
|