Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend789. 1622 Sept. 29. Van J.A. CorvinusGa naar voetnoot2.Vir Amplissime. S.P. a salutis autore Iesu. Literae T.A. mihi ex Holsatia reduci feliciter sunt redditae; ex quibus cum gaudio intellexi measGa naar voetnoot3 pergratas fuisse, quas verebar ne gemina ista commendatio ingratas redderet. Adolescens qui has fert alter eorum est quos commendaramGa naar voetnoot4; rogo T.A. efficiat ut intelligat commendationem meam aliquid valuisse. Iudicium T.A. de scriptis meis nescio quomodo mihi persuadeat etiam AntimolinaeumGa naar voetnoot5 placuisse, quem nunc T.A. visum lectumque spero. Debueram quidem exemplaria amicis et imprimis T.A. mi (ttere) sed cum temporum infelicitate factum sit ut alieno praelo et duris quidem conditionibus sit excusum, deprecari cogor quod officio meo hac in re defui. Nullius adhuc intellexi iudicium; | |
non displicere tamen bonis, indicio mihi est quod avide distrahitur. Molinaeus an sit responsurus incertum estGa naar voetnoot1; sollicitatur a Leydensibus, ipse vero in illos studet istam provinciam derivare, sed conatu irrito. Non desunt qui palam dicunt pessime factum quod sese controversiis nostratibus immiscuerit: adversus Pontificios eum virum esse non adversus Arminianos. In Gallia multos viros eruditos sententiae nostrae favere cum gaudio intellexi, de Anglia idem constanti fama accipimus, et fidem facit quod omnes avidissime libros nostros emant. An vernacula lingua in Molinaum quodcunque mihi edendum sit quo fides AnatomesGa naar voetnoot2 elevetur, ambigo; id expedire aliquibus videtur quod eadem ipsa etiam edita apud vulgus aliquo sit in pretio. Si intellexero prudentiorum fratrum idem iudicium, dabo operam ut brevi errorum ac hallucinationum catalogo Anatomici imperitiam exponam. ApologeticumGa naar voetnoot3 T.A. iam excusum quia intellexi, exemplar pro Comite nostroGa naar voetnoot4 avide exspecto. In Comitatu notos motus metuimus nisi Comes provideat, ob contentiones inter Ordines circa vectigalia, Collegium administratorum pecuniae publicae et militem praesidiarium Embdanum. Filius eius natu maximus iam dicitur desponsatus sorori ducis Brunsvicensis. Filia autem natu minor intra paucas hebdomodas nubet duci Megapolitano. Ad negotia domestica in Hollandiam vocatus ad aliquot hebdomadas non procul ab urbe patria latebo, brevi Nordam nisi hyems instans impediat ad studia rediturus. Scriptum T.A. de vera religioneGa naar voetnoot5 mire mihi placuit. Profecto quotquot ob veritatis professionem patimur maximas T.A. debemus gratias quod causam Christi tantopere promoveat. Ego vero T.A. gratias quantas possum ago pro benevelo in me affectu, ac Deum precor, ut T.A. vitam et valetudinem diuturnam concedat, ac cum familia omni benedictorum genere cumulet. Dd. Tileno ac AuratoGa naar voetnoot6 officiosissam dico salutem. Vale, Vir Amplissime, ac me amare perge. Datum 29. Sept. 1622. Raptim. Tuae A. observantissimus
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Hugo de Groot A Paris. par amy que Dieu garde. |