Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend712. 1621 Dec. 15. Aan F. JuniusGa naar voetnoot2.Avidum me iam pridem de te nuntios exspectantem, optime ac doctissime Iuni, summa voluptate affecerunt dulcissimae et eius quem semper in te agnovi affectus indices literae. Rogo hunc mihi animum conserves; ego ne eius te unquam poeniteat operam dabo. Librum quem olim, cum de proceribus nostris optima quaeque mihi pollicerer, de Imperio summarum potestatum circa sacra conscripseram, ex Hibernia in Angliam remissum per fratres Barneveldios recte accepi. Esse illic qui adversus tot calumnias tantumque fortunae impetum invictam nobis amicitiam praestant magnum mihi contra tot mala solatium est. Neque dubito quin eius boni partem studio tuo debeam: scio enim quam certum in te habeam innocentiae meae et testem et patronum. Ego te vicissim credere illud firmissime iubeo, ita me sanctissimi viri, parentis tui, memoriam revereri, ita me optimi amicorum Vossii suavissima consuetudine illigatum, ita me tuis tuorumque omnium officiis obstructum, ut vestra domo post paternam meam nulla mihi esse possit carior. Quare noli unquam credere quicquam a me alienum esse quod ad vos pertinet, quod te sentire meo sane cum gaudio ostendis cum me curarum vestrarum participem facis. Atque utinam tam consilii sapientia usui vobis esse possim quam vota precesque meae vobis inserviunt. Neranum quem nominas probitatis et eruditionis nomine qui novere commendant, neque vero ego nescio quantum sit viri tam eximii filiam, adde et mariti nunquam satis laudandi - scis quanti eum fecerim - viduam ambire; tum quae exsulum sit fortuna expertus disco. Sed, ni fallor, virtutis ipsius interest ne, si praestantissima femina ad secundarum nuptiarum cogitationem flecti potest, spernatur is in quo praeter fortunam nihil accusari potest. Video AuratumGa naar voetnoot3 nostrum satis ex voto hic vivere; quod | |
si alia terra Neranum non recipit, haec ipsi quoque alendo, ni fallor, sufficiet. In bona causa divinae providentiae fiducia adversum fortuita fulciendus est animus. Fieri vix potest ut post rem tam solenni iudicio definitam plane medium se quisquam gerat. Sed etiam partem, ut Solon volueratGa naar voetnoot1, eligentibus constare potest aequitatis fama; quin utile est utrinque conspici qui non aversos a pace animos habeant si quando ulla eius spes sese ostenderit. Literas has Rev. D. WintoniensiGa naar voetnoot2 cum officiosa salute tradas rogo; alterae quomodo ad CosiniumGa naar voetnoot3, Lichfeldensis episcopi intimum, curari possint ex ipso Wintoniensi aut eius domesticis facile disces. Da veniam, si te utor familiarius. Schaelkius noster ad sororem aegrotam visendam abiit. Caeteri atque uxor mea te et Doubletium resalutant. Vale optime Iuni. XV. Dec. CIƆIƆCXXI. Lutetiae. Tuus tibi addictissimus
| |
Sex libros meos pro Christiana religioneGa naar voetnoot4 conscriptos prodituros propediem arbitror. Multi optant eorum librorum sensus Latino sermone exprimi; quod scio a nemine quam a te rectius praestari posse. Sed an res tuae et tempora id ferant, tu rectius iudicabis. | |
Adres: Viro clarissimo doctissimoque Francisco Iunio Londinii. Cum libello. |
|