Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend708. 1621 Nov. 27. Van Fr. JuniusGa naar voetnoot1.S.P. Si tu, virorum maxime, una cum secundorum adversorumque socia Heroina, et communibus certissimae spei liberis recte vales, habent omnes boni quod coelo imputent; ego hic, hilaritate animi viribus corporis egregium robur adstruente, laetos plerumque dies ago, dum optima ac meritissima, qua apud viros ornatissimos florentissimosque frueris, fama, haud aliter quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu, demulceor. Pronum mihi nunc esset, nisi in aliquam foedae adulationis speciem incidere vererer, memorare quemadmodum virtutem et eruditionem tuam, ut amor et admiratio tulit, celebrare universi soleant; sed non minus mihi considerandum scio, quid aures tuae pati possint, quam quid virtutibus debeatur; praeterquam quod, cui adscensus in coelum patet, quamvis maxima, tamen debito minora sunt, quae hic in terris mortalium vocibus tribuuntur; cumque fere sequatur ut illa de quibus taceas tanta quanta sunt esse videantur, ipse quoque, iustissimae admirationis stupore defixus ac silens, nihil quicqam de plenitudine tuarum laudum detriturus, propositi mei tenorem quam brevissime prosequi tentabo, Invitissimus certe otio tuo negotioso manum iniicio, eo quod iniurii in publicum mihi esse videantur, quotquot animum gravioribus studiis deservientem summisque rebus iugiter intentum, frigidis negotiis simul et avocant en comminuunt. quamobrem damnata inconsulti atque imprudentis ausi impudentia, silentium denuo mihi imperassem, nisi opportune suggessisset animus, nulla tibi unquam studia tanti fuisse, ut amicitiae officium desereres, quod religiosissime colendum studia ipsa praecipiunt; imo ne publico quidem aliquid decessurum, cum instar refectionis existimes mutationem laboris, si quando cum influentibus negotiis paria fecisti. Ita sponte currenti calcaria quoque addidit recordatio benignissemi promissi, quo iam olim fidem tuam viduaeGa naar voetnoot2, cuius rem hisce litteris ago, obligasti; pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti, nam nec me timide uti decet eo, quod oblatum est; nec te gravari, quod depoposcisti. Saepe ad memoriam illius temporis revolvor, cum quinque circiter abhinc annis, ipse minus belle habens, ex adverso aedium paternarum virum Dei graviter iacentem visere sustineres, et quamvis ad ultimam perductus tristitiam, vix lachrymas tenere posses; vultusque confusione satis indicares, quam ingenti moerore anhela pectora pulsarentur; salubribus tamen sermonibus modo aegri languentis, modo lugentium propinquorum, modo optimae foeminae animum ad firmitudinem revocabas; unde et, te consilium operamque tuam in rebus dubiis addicente, hactenus desiderium amissi mariti solatiis honestis toleravit. Scio, Cl. Domine, memoriae tuae, quae benefaciendi tenacissima est, haec firmiter inhaerere; de reliquo nefas est dubitare. Salva ergo magnitudine tua descendas oportet ad curas nostras, cum ius nobis dederis referendi ad te de quibus dubitamus. Viduae huius matrimonium flagrantissime affectat Samuel NaeranusGa naar voetnoot3; omnia dixi, cum virum nominavi. | |
Iamdudum enim, nisi me fallit opinia, candidos hominis mores; ingenium erectum, et eruditionem non contemnendam abunde intellexisti; neque latere te potest illud comiciGa naar voetnoot1: Omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo Publico certe interest; ne unius exemplo cuncti bonae caussae ac patriae libertatis assertores, contemptus suspicione laborantes, animis cadant. sed forte futurum hoc non est; contra illud certum, mulier natalibus clara, moribus proba, diu vidua, iniquissimis hisce temporibus plurimorum iudicio parum decore matrimonium exsulis secuta videbitur; actum insuper erit de moderationis illius fama, quam usque adhuc qualemcunque familia ista obtinuit; quae res utinam indignioribus contumeliis virum optimum tuique amantissimum non exponat! Ambiguum adhuc esse potest, quae coniugii talis futura sit species; quae fortuna, fama, conditio communium, si proveniant, liberorum. Sed quid ego consilium promenti similis, cum non alia, quam ut te consulerem, intentione ad scribendum accesserim? Ignosce quaeso molestissimae importunitati; negotium hoc, ut vides, consiliatorem et rectorem temporum intelligentissimum exigit. Quare iterum atque iterum rogamus, oramus, ne tui nobis iudicii copiam facere graveris, litterarumque aliquid aut ad me, aut ad viduae affinemGa naar voetnoot2, dimidium animae tuae, super hac re transmittas: obligabis me, obligabis viduam, obligabis, una cum tota familia, hunc eius, quem dixi, adfinem: tanto magis idoneum debitorem, quam nos putas esse, quanto sanius tuorum erga nos beneficiorum mensuram valet aestimare. Vale vir Cl. cum singularis exempli coniuge, liberisque suavissimis. D. DoubletiusGa naar voetnoot3 iuxta mecum tibi vult commendari; quemadmodum et magnitudinem tuam ex aequo mecum religiosa veneratione prosequitur. Saluta Cl. Tilenum D. AuratumGa naar voetnoot4 et D. SchaalkensGa naar voetnoot5, si etiamnum Lutetiae moratur. Raptim. Londinii. Ao. 1621. 17 Novembr. st. vet. Tuus omni obsequio
| |
Scriptum tuum de Iura summarum potestatum circa sacra per fratres Berneveldios recte ad te perlatumGa naar voetnoot6 spero. | |
Adres: Eminentissimo et pro veritate firmissimo viro D. Hugoni Grotio. In dorso schreef Grotius: 17 Nov. 1621 Junius. |
|