Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend783. 1622 Sept. 1. Aan S. EpiscopiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Remisi ad te nuper utilissimum tuum de Magistratu libellumGa naar voetnoot2; ac de eo quid censerem non ipse rescripsi, morbo tum satis gravi impeditus, sed per D. Utembogardum nuntiavi. Persto in eo iudicio, rem ex Sacris Literis accurate tractatam. Atque ita, ut plane sperem cessuros tuis argumentis complures, quos in hoc argumento aut praeiudicata opinio, aut species quaedam pietatis decepit. Ne ex notis meis laciniae huic operi inserantur deprecor: quia ista cum caeteris sui contextus coniuncta aut placere possunt, aut veniam mereri; at ita nude posita vix cuiquam se probabunt. Neque vero ullam loci alicuius controversi explicationem rariorem continent; quod si esset, non inhiberem quominus labore meo utereris. Aceedit, quod vereor ne suspicionem in me accersam, quasi leges omnes damnem, quae capitalia supplicia introduxerunt. De caetero venit nunc ad vos D. Utembogardus, qui tibi particulatim commemorabit causas, ob quas consultum videtur, ut et ipse et tu - quos divelli incumbens Ecclesiarum inspectio non patitur - ad tempus aliquod in hac urbe subsistatis. Manere ibi, ubi morbus transitione nocens vagatur, temerarium sit. Cadomi aut si quod aliud oppidum in mentem vobis venit, non video qui recte curari possint, quae curanda sunt. Hic alius alii et auxilio esse possumus, et solatio. Paraphrasin tuam cum annotationibus in capita ad RomanosGa naar voetnoot3 urgere non desinam, donec lucem acceperint. Sed de his coram, ut spero, prolixius: neque enim ut te huc alliciam plura addo, ne aut sapientiae, aut eloquentiae D. Utembogardi videar diffidere. Vale, Vir praestantissime, cum D. CupoGa naar voetnoot4, Treselio cum uxore - cui felicem partum precor - ac familia. Kal. Septemb. 1622. Lutetiae. Tuus
|
|