Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend784. 1622 Sept. 1. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Per virum Illustrem Maurerium libenter valetudinem tuam cognovi, libentius etiam ex literis tuis conspexi quam semper tibi sis similis et nostri memor vivas. Apologetici Latini exemplarGa naar voetnoot6 brevi accipies via maritima. Ut legas rogo et bene serves ne tibi malum creet. Iniuriam tibi faciunt librarii qui Historiae PelagianaeGa naar voetnoot7 exemplaria huc non mittunt. Valde enim desiderantur, nec quisquam legit qui non aliis commendet. In literis quas nuper per CapitonemGa naar voetnoot8 ad te miseram quaeque interceptae sunt haud multum periit: nihil continebant praeter officiosam salutem a me aliisque amicis, nominatim Salmasio, qui Pallium TertullianiGa naar voetnoot9 mirum quam emendatum ad te mittebat. Id tibi postulanti negatum | |
non iri confido. Vir ipse est amicitia tua dignissimus: doctus supra exemplum, rarae ad hoc modestiae. Onosander non aderat. Sed vellam aurem Rigaltio. De te certiora ac meliora noscere valde aveo: nec quicquam ferme est quod mihi in his malorum reliquiis maiori esse possit solatio. Vale Vir optime. Kal. Septemb. 1622. Lutetiae. |