Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend701. [1621 Oct. 20]. Van Nic. van ReigersberchGa naar voetnoot2.702. 1621 Oct. 23. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot3.Scripsit ad me, Vir Illustrissime, amicus quidam meusGa naar voetnoot4, qui inter praecipuos est Curatores Indicanae Societatis, de controversiis, quae Societati cum Regis subditis intercedunt, neque transactae hactenus sunt. Queritur, quod difficiliorem te in hoc negotio praebeas, neque iudicio rem velis permittere. Ego, qui rem totam ex vestris proceribus intellexissem, respondi, constare nihil plane a te factum, nisi ex speciali Regis mandato. Non quaerendum, an damna reparanda sint, illata subditis Regis amici, foederati, bene meriti, sed quantum eo nomine sit praestandum, quod quidem maoire cum gratia fieri posse partium conventione, quam iudiciis, quae pars altera perhorresceret. Addidi et RicarderiiGa naar voetnoot5 exemplum; neque dubitare me, quin ad aequa omnia te habituri sint adiutorem. Haec qualiacunque significanda tibi duxi, arripiens quodvis epistolae argumentum, praesertim cum novarum rerum ferme sit nihil; et si sit, aliunde certiora docearis. Pacis spem evanescere valde dolemus omnes, quae et Galliae privatim, et communiter Europae rebus, omnium sapientum iudicio, valde est necessaria. Vale, Vir Eminentissime. 23 Octob. 1621. Lutetiae. |
|