Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend700. 1621 Oct. 19. Van Cl. SalmasiusGa naar voetnoot2.Quantas ego tibi maximas agere possum gratias ago, Vir clarissime, pro eruditissima illa tua observatione de calceis, quam heri ad me misisti. Gaudeo etiam tibi aliquando idem quod mihi in mentem venisse ad conciliandum Marci cum MatthaeoGa naar voetnoot3 locum, ac ne nunc quidem a te improbari. Certe quo magis magisque cogito, nullam aliam iniri posse viam video conciliandorum illorum Evangelistarum. Certum est, ut nuper tibi dicebam, Graecos vocem ὑπόδημα, cum strictiori notione sumitur, pro altiore et profundiore calceamento usurpare, et a sandalis distinguere. Possum id multis auctorum locis confirmare. HesychiusGa naar voetnoot4 βλαυτοῦν, ὑποδέειν, ἢ πλήσσειν σανδαλίῳ, οἱ δὲ ὑποδήματι. Idem: βλαῦδες, ἐμβάδες, ϰρηπῖδες, σανδάλια, ὑποδήματα. quibus locis ὑπόδημα stricte sumitur, et ἀπὸ τοῦ σανδαλίου distinguitur. Sic vocem calceus apud Latinos, cum proprie et stricte accipitur, de illo calceamenti genere dici certum est, quod forenses et togati gestabant. Hinc TertullianusGa naar voetnoot5 noster: calceos nihil dicimus proprium togae tormentum; et paulo post: quem non expediat in algore et ardore rigere nudipe- | |
dem, quam in calceo vincipedem? Hos togatorum calceos sic proprie dictos opponit illi calceatui, qui proprior erat palliatorum, sandalis nempe vel soleis. Ita enim de pallio loquitur et palliatorum calceatu; siquid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis quam in calceis. Calceos porro forenses illos et Romanos, cum Graeci Graece volunt dicere ὐποδήματα reddunt. Illustris locus est apud ArtemidorumGa naar voetnoot1, ubi civilem habitum designans τήβενναν et ὐπόδημα coniungit, togam et calceos. Sed haec plus satis; et plura coram, cum tui videndi copia erit. Interim vale, Vir amplissime, et me ama. XIX Oct. CIƆIƆCXXI. |
|