Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend699. 1621 Oct. 11. Van N. BurgundiusGa naar voetnoot6.Amplissime domine Nihil libentius a Gevartio nostro accepi, quam apud te quoque poëmataGa naar voetnoot7 mea invenisse gratiam, et non publico sapore tincta videri. Speciosum enim duco ornari laudibus, cuius cupidine etiam quam satis est omnes tangimur. Et haec potissimum mihi ingenii exerendi caussa fuit, ut experirer eruditiorum iudicia, | |
et scriptionis pretium a fama aestimarem. Nunc primum incipio credere me digna posteris condidisse, de quibus tanti viri tam magnifice sentiunt. Quantum vero iudicio tuo tribuam ex eo cognosces, quod praedicatione ista non solum illustrari ipsas Musas, sed et memoriam mei prorogari existimem. Non sine nostro et bonorum omnium gaudio salvum te, squallorem et tristitiam carceris evasisse accepimus. Magnus quidem animus ubicumque est liber est: tamen propter commercium, quod illi familiarius est, hospitis sui, id est corporis miseriis haut ingemiscere, et torpere non potest. Sed de tanta fortuna ut tibi potissimum gratulor, ita et Musis gaudeo. Gaudeo, inquam, Musis, quibus postliminio restitutus, iam invenies otium, quod a republica impetrare non poteras. Ego te, clarissime Groti, liberius provoco, quia nihil humanius est ipsis litteris, quae etiam ab humanitate nomen traxere. Idem genius, eadem studia nos coniungunt; quibus confisus ad notitiam tui iter mihi struo; quod longe ante tentassem, nisi diremisset nos priorum temporum calamitas, et metus partium, ad ultimum fortunae tuae atrocitas. Nunc securus ad te venio. et ut propius me intelligas, libellumGa naar voetnoot1 porrigo, de quo etiam iudicii tui trutinam exspecto. Insunt offendicula quaedam typographi, quae cum occurrerint ingenio facile supplebis: per forenses enim curas interesse mihi editioni non licuit et ut scis genus istud hominum extra lucrum nihil cogitat. Vale Phoebi delicium, et me quoque inter tuos numera. Gandavi XI. Octob. MIƆCXXI. Amplissime domine, Virtutibus tuis addictus
| |
In dorso schreef Grotius: Nicolaus Burgundius 11. Oct. 1621. |