Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend698. 1621 Oct. 8. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot6.Literas tuas, Vir Illustris, cum responso ad Bonfadianam calumniam iam nunc accipio: ita ut cum Tileno ea de re agendi nondum se tempus dederit. Mihi invictis armis iugulatum videtur mendacium, neque restare quicquam, quod aequi cognitoris iudicium moretur. De editione tamen deliberationem inhibendam censeo, donec videamus, quid Veneti, hac de re admoniti, sint constituturi. Nam id forte aut respondendi necessitatem auferet, aut addendi aliquid dabit occasionem. Videbis interim, an non huius scripti exemplum, saltem aliquod, ei, qui apud Venetos est Legato mittendum censeas. Liber ille Baronis Germani, cui | |
respondere se ait Bonfadius, iterum Lutetiae excusus est, et quidem cum Magistratuum permissu. Uxor mea iam advenit; domum quaerimus. Quae ad Praesidem Ianninum missa erant nondum accepi, quia venti diu reflaverunt, sed ea in Gallia iam esse constat. Quae ad CancellariumGa naar voetnoot1 scripsisti iam videram apud Ianninum, simul cum ea oratione, cuius exemplum tuo beneficio accepi. Is magnum tibi reddebat fidei atque industriae testimonium, addens maximum rebus regiis damnum fore, si his temporibus successorem acciperes. Cancellarium paulo ante conveneram, eique indicaveram, quod et aliis, ex his, quae mihi nuntiarentur, videri mihi nondum paratos maioris partis eorum, qui rempublicam insiderent, animos ad accipienda aequa ac moderata consilia: quod confirmabam eorum, quae nuper Rotterodami alibique acciderunt argumento. Aiebat Cancellarius dictum sibi, plerorumque eorum, qui Magistratu moti essent, animos novis rectoribus conciliatos; ego vero nihil tale mihi intellectum asseverabam. Plane et ipse et alii iudicant non committendum, ut irrito conatu magis adhuc hebescat acies regiae auctoritatis. Etiam conditiones, quae feruntur vobis de negotiis Indicanis, minime hic placent, ut nec illa in Britanniam LegatioGa naar voetnoot2. Principis Henrici negotium, cuius literae tuae meminerant, impense commendavi. Spero cordi fore. Utembogardus et Episcopius Rothomagum hinc discesserunt, acceptis a Iannino commendatricibus literis ad Senatus Normannici principem. A Cancellario quoque et Boissizio humane sunt excepti, auditique Reformati, qui hic sunt, Magistratuum cura; qua feliciter satis repressus est tumultus: sed paucorum supplicio satisfieri sibi non patiuntur, et mirum ultionis genus commenti nolunt alios habere coetus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .Ga naar voetnoot3 Pontificis ad Regem literas GallicasGa naar voetnoot4 forte videris: sed ita, ut ipse scripserat Latinas mitto, quas multi iudicant impetratas ab illis, qui paci adversantur; quo consilio et tumultum illum excitatum, diffidentiae scilicet augendae, ac proinde bello protrahendo, sunt qui arbitrantur. Ex testamento ProcancellariiGa naar voetnoot5, partem eam, quae ipsius de Religione iudicium aperit, mitto; talem sane, qualis ab ipso minime exspectabatur. Vale, Vir Illustris, et diu rem publicam privatamque feliciter gere. 8 Octob. 1621. |
|