Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend578. 1618 Juli 25. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Amplissime Domine. Literas tuas Prid. Cal. Sept. datas recte accepi, cum doctissimi Vossii defensione. Gratulor Tibi toto pectore oblatum tam industrium, tam praeclarum libri tui propugnatorem. Et quando labor tuus Ecclesiae Christi exantlatus pro merita gratia importuni hominis morsus sensit, gratulor tibi causam tuam a tam praestanti Patrono susceptam. Dolendum eo insaniae apud vos deventum ut prae factionum studio tam proterve irruant quidam, ut nihil pensi habentes quid dicant, saltem odium suum et suspiciones promant; et quid speremus porro tranquillitatis, si talibus ingeniis frena relaxantur? Certe summa cum voluptate et fructu legi doctissimi Viri lucubrationem, et iam istum quoque in maximis Viris pono. Quod autem etiam publice constare voluistis, quid ego sentirem, agnosco affectum vestrum, et quamvis sciam meo calculo nihil vobis accedere posse, gratum tamen mihi est, me inter bonos recensitum, quamvis mea scriptio tam rudis et inconcinna fuerit, ut lucem adspicere non meruerit. Consideratio autem horum, qui sacra apud vos tractant, facit, ut vix quidquam sperare possim de Synodo quae apud vos indicta, ad quam Ordines etiam Electorem nostrum ut suos Theologos eo mittat invitarunt: ad eam rem designati David PareusGa naar voetnoot2, Abrahamus ScultetusGa naar voetnoot3, Henricus AltingiusGa naar voetnoot4 et Paulus TossanusGa naar voetnoot5, quamvis incertum an Pareus septuagenarius valetudinis ratione tam incommoda anni tempestate, iter illud sustinere possit. Bohemicae turbae, ut in universum Imperium redundent, verendum est. Caesar magnas copias contrahit, et tamen a moderatioribus consiliis se non alienum ostendit, qua in re nostrum habet et Saxonem adstipulatores, qui etiam laborem nullum defugiunt, ut Religio salva Bohemis ac libertas conservetur, et Caesari sua auctoritas maneat. Quod spem facis editionis scripti tui elaboratissimi De summarum potestatum circa sacra imperio, longe mihi gratissimum. Vellem et animum adiiceres ad HistoriamGa naar voetnoot6 tuam promendam, quam negare diutius non debes nobis ac posteritati. De Thuani Historia nuncio tibi reliqua iam sub praelo esse. Ut autem invidiam vitent curatores, ita institutum est, quasi exemplar ab auctore in Germaniam missum iam promeretur. Excuditur autem Genevae; qui locus tamen ob invidiam vitandam dissimulabitur. Vale, decus nostrum. T.D. omni studio et amore
| |
Heidelbergae, 25 Iulii 1618. |
|