Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend577. 1618 Juli 14. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Vir Clarissime. Postremas sententiarum Pelagii partesGa naar voetnoot4 legi diligenter, ut omnia tua soleo, summa cum voluptate. Annotaram paucula, sed schedulam nunc non reperio. Quantum memini inter ea haec erant: Distinguis accurate respectus, secundum quos perfecti aliqui dicantur. Videtur mihi addi posse illud satis receptum, quod improbare non possunt, ut alia sit partium, alia graduum perfectio. Puer homo perfectus est priore significatu, non posteriore. Ita Christiani perfecti quatenus serio student ambulare non in una parte aut certis partibus sed omnibus praeceptis dominicis, nullam eorum partem ab obedientiae suae studio seponentes; non tamen ita perfecti ut ad summam obedientiae illius mensuram in hac vita perveniant, ut Deum summe ament, proximum plane iuxta se, pravas cupiditates exscindant radicitus. Postquam de Bernardi loco quodam egisti meministi sententiae eius quae sit Ecclesiae Romanae. Ego dubitabam esset ne haec quaestio, ut a te tractatur, definita ullis Synodis eius Ecclesiae; ac proinde putabam potius dicendam esse sententiam Nobilissimorum Doctorum in Ecclesia Romana. De Begardis et Beguinis memini me legere locum satis illustrem Gersonis, ubi ponit praecipuos sui temporis errores, quos inter etiam Praedestinatianorum. De iuramenti prohibitione V. Matth.Ga naar voetnoot5 non possum reticere quod sensi semper, vetitum esse lege divina iurare per Belum, Astarten, Molochum, Belsamen aliaque falsorum Deorum nomina: quia nullius, in iurando, nomen ut Dei usurpari debeat praeter unius Dei Israëlis. Caeterum iuramenta per caput suum, per animam suam, per salutem principis, illegitima quantum ego censeo non habebantur. Imo sunt | |
eorum exempla in Sacris literis, et illustris ea de re exstat apud Philonem locusGa naar voetnoot1. Cum vero corruptioribus saeculis eo esset deventum ut religio multis non esset temere, leviter aut etiam falso iurare illis iurandi formulis, quae Dei nomen non exprimerent, docuit Christus eodem recidere per Deum quis iuret an per ea quae relationem ad Deum habent, per caelum, per terram, per urbem sanctam, per caput; quibus addi possunt et illa iuramenta quorum alibi mentio est, per templum, per altare, per corban, cuius Sacramenti etiam Sanchuniathon in Phoeniciis meminit. Ostendit ergo Dominus noster in his iurandi formulis tacite nomen eius contineri in cuius tutela sit caput, cui dicatum sit templum, altare, munus, atque unde illa sanctimoniam suam accipiunt: quare nihil referre temere quis per illa an per Deum immortalem iuret. Sed de his tu diligentius cogitabis. De Thysio quae scribis miror sane. Nunquam ille me reprehendit eo nomine quod Deum negem considerandum ut iudicem: esset enim illa iniustissima reprehensio cum nusquam id negaverim. Imo ipse Thysius ita me intellexit, ut crederet sub rectore iudicem comprehendi quod est verissimum. Imo diserte fassus sum spectari Deum ut iudicem, quod ex illis verbis liquet: Deum non esse hic spectandum ut Iudicem sub lege constitutum. Nam talis qui sit Iudex etc.Ga naar voetnoot2. Est ergo hic iudex Deus, sed non talis. Quid quod pag. 100 Deo in exigendis poenis iudicis nomen assigno. Cur autem communius illud rectoris nomen, cui iudicis potestas includitur, usurparim haec causa est, quod iudicis quidem sit punire: atque ita Deus ut iudex spectandus sit ubi Christo iam vadi nostro facto poenas infligit. At id quod praecedit, quodque praecipue a nobis tractatur, nempe ius transferendi poenam ab uno in alterum, si rem recte putamus, rectoris est, non iudicis: est enim dispensatio. Dispensatio autem legis non est actus iudicis sed actus legislatoris. Ideo rectorem dixiGa naar voetnoot3, quo vocabulo et legislatoria et iudicialis potestas comprehenditur. Haec qui volet considerare videbit nihil a me peccatum. Satisfactionis absolutam necessitatem negari a me Thysius nunquam mihi significavit, non adstrui et tum vidit et ea non adstructa recte defendi τὸ ὀρθόδοξον iudicavit. Quare sentio de his ipsum a te amice et blande compellandum ne quid praecipite iudicio aut aliorum impulsu faciat se indignum. Velim ad Walaeum quoque scribas, qui mihi dixit et sibi et FestoGa naar voetnoot4 RavenspergeriGa naar voetnoot5 observationes displicere. Polyander animandus est ne susceptum patrocinium turpiter deserat. De promisso memor sum. Sed nunquam tot me ac tanta negotia implicuerunt, vix datur respirare ne dum ut animum ad moliendum aliquid te dignum applicare nunc possimGa naar voetnoot6. Paucorum dierum otio mihi opus sit, et aliqua animi tranquillitate quam reipublicae difficultas non parum impedit. Vale virorum optime. 14 Iulii 1617. Tuus in solidum
|
|