Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend579. 1618 Juli 28. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Clarissime. Rotterodamum ut veni inspexi PhilonemGa naar voetnoot2; verissimum invenio quod nuper indicaveram Iudaeis posterioribus persuasum in rebus levioribus non esse iurandum per Deum immortalem, sed per Parentes quasi domesticos magistratus, per Terram, Solem, Astra, Caelum, Universum. Locus est illustris Philonis initio περὶ τῶν ἐν εἴδει νόμωνGa naar voetnoot3 qui lucem affert Matthaei locoGa naar voetnoot4. Ostendit enim Christus iuramenti non necessarii aeque reum esse qui per ista iuravit ἀπειϰονίσματα, ut Philo loquitur, ϑείας δυνάμεως, quam qui ausus sit directe ἐπὶ τὸν τῶν ὅλων πατέρα ἀνατρέχειν. Memini me ex Thalmudicis auctoribus simile aliquid legere isti Philoneo. Quare in Christi praeceptis ὅλως non casus omnes quibus iuramentum exigi solet, sed omnes iurandi formulas adversus excogitatum ab his post qui Esdram fuerunt magistris - quos Hebraei vocant םינמדקה, Hellenistae modo πρεσβυτέρους ut Matth. XV, 2. modo ἀρχαίους ut hoc loco, - discrimen includit. Illud autem ἐϰ τοῦ πονηροῦ ἐστι, non male convenit ei quod idem Philo tradidit, οὐ πίστεως ἡ πολυορϰία τεϰμήριον ἀλλ᾽ ἀπιστίας. Et libro περὶ τῶν δέϰα λόγωνGa naar voetnoot5: ϰάλλιστον ϰαὶ βιωϕελέστατον ϰαὶ ἁρμόττον λογιϰῇ ϕύσει τὸ ἀνώμοτον, οὕτως ἀληϑεύειν ἐϕ᾽ ἑϰάστου δεδιδαγμένῃ ὡς τοὺς λόγους ὅρϰους εἶναι νομίζεσϑαι, δεύτερος δὲ πλοῦς τὸ εὐορϰεῖν. ἤδη γὰρ ὅγε ὀμνὺς εἰς ἀπιστίαν ὑπονοεῖται, et quae ibi sequuntur digna legi contra τοὺς ἔϑει πονηρῷ ϰαταϰόρως ϰαὶ ἀνεξετάστως ὀμνύοντας ἐν τοῖς τυχοῦσιν. Illud vero sane praeclarum ἐϰ πολυορϰίας ψευδορϰία. Et ὁ τοῦ σπουδαίου λόγος ὅρϰος βέβαιος, ἀϰλινὴς, ἀψευδέστατος nempe τὸ ναὶ, ϰαὶ τὸ οὐ. Per salutem Principis iurandi morem in Lege Veteri non fuisse interdictum, ante Mosis tempora Iosephi exemplo apparet Gen. XLII, 15. Post Mosem vero exemplo Annae 1 Sam. I, 26, Abneri 1 Sam. XVII, 55. et aliorum passim; quem morem apud caeteras quoque gentes receptum etiam pueris notum est. Illud vero imprimis insigne est Iudaicae stultitiae argumentum, quod quasdam iurandi formulas putarent vim obligandi ad periurii poenam non habere, quae insania hodieque manet, unde in Italia Germaniaque delectae sunt formulae ex Thalmudicis libris depromptae, quibus adigantur ne irritum sit vinculum contemtu religionis. Imprimis sanctum illis est iusiurandum, הלא יח quod MartialisGa naar voetnoot6 in epigrammate corrupte extulit, iura verpe per Anchialum. At etiam inter iuramenta, quae Deum diserte non nominarent, discrimen aliquod eorum superstitio invenit. Nam iuramentum illud Phoenicibus etiam notum ϰορβᾶν aliis praetulerunt, etiam ei quod per altare templumve perhiberetur; contra omnem rationem ut Christus monstrat Matt. XXIII, 16. Nam cum iuramenta per res alias sanctimoniam a Deo accipiant, quo res quaeque Deum propius accedit eo efficacior esse debet ad imprimendam iuranti reverentiam divini Numinis. Quo ipso in libro Christus non dicit flagitium esse iurare per creaturas, relatas nempe ad Deum, sed dicit iis omnibus formulis, quae creaturas nominant, implicite fieri quod alioqui fit explicite. Nam per | |
Templum eum invocari qui Templo praesidet, et per Caelum eum cuius Maiestas in coelo relucet. Quomodo nimirum in Caelum peccari dicitur Lucae XV, 18, 21, et baptismus Ioannis ex caelo esse Matth. XXI, 25. Haec quidem ad historiam tuam non pertinent. Sed qualiacunque sunt, fraudari te iis nolui, ut nimirum ex his amplius de hac re cogitandi sumeres occasionem. Hagae perscripsi cum coepissem Rotterodami. 28 Iulii 1618. Tuus
|