Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend574. 1618 [Juni 30]. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot2.Amplissime domine. Liber adversus Socinum noster tuo quoque, quod inprimis gaudeo, iudicio probatus immerito suo hostem invenit iuvenem sane et confidentem Hermannum Ravenspergerum, theologum Groningensem, qui cum, quantum video, neque Socini sententiam, neque meam intelligat, arma sua in communis fidei defensorem quam in hostem torquere maluit, quasi alia nulla materia esset, in qua ingenium exerceret. Sed huius temeritas doctissimam Vossii diligentiam excitavit, viri profecto dignissimi eo quo fungitur munere. Habet enim ab Ordinibus traditum regimen Collegii theologici, quod est Lugduni Batavorum. Is quam accurate hoc argumentum ex antiquitatis sententia tractaverit, rogo ut cognoscas ac iudices, veniamque des, quod multis benignis de labore testimoniis tuum quoque sit additumGa naar voetnoot3. Res ecclesiae apud nos quomodo se non male habeant, ubi tanta temeritate atque inscitia rerum sacrarum iudicia exercentur? | |
De libro, quem de summarum potestatum circa sacra imperio scripsimus, Anglorum quorundam antistitum iudicia exspectamusGa naar voetnoot1. Id editionem moratur. Vale vir clarissime et amari te a nobis patere. Prid. Cal. Sept. CIƆIƆCXVIII. Rotterodami. Tuus totus
|
|