Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend573. 1618 Juni 25. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot8.Vir praestantissime. Legi ac relegi cum voluptate summa ea quae pro nobis et ut ex animo sentio pro veritate ipsa adversus Ravenspergerum commentatus esGa naar voetnoot9; quod me solatium contra publica ac privata huius temporis mala unice confirmavit. Neque iam calumniarum poenitet quae tam pulchrae defensioni materiam praebuerunt. Praecipue autem gaudeo in eo laboratum ut non tantum appareret quid verum sit, sed et quid ab Ecclesia Christi receptum. Aveo scire quae futura sint hominum super hoc doctissimo tuo libello iudicia. Exteris, doctioribus praesertim, quin | |
summopere placitura sit haec opera dubitare est nefas. De nostris quid spondere debeam nescio; quando et pauci verum vident, et qui vident vix audent profiteri: ita misere vivitur inter infestos aut infestis obnoxios. Ego si in causa quae me tangit aliquam iudicandi potestatem habeo, serio ita sentio, eam allatam lucem toti de Satisfactione quaestioni, ut de eo argumento nihil opus sit posthac quicquam scribi. Nec minus clara fax tua opera allucebit controversiis de Gratia et capitibus annexis. Sane chartas illas tuas quoties inspicio - facio autem saepissime, ut quod aliunde saepe animus fastidii contrahit ibi decoquat - toties et diligentiam miror et quam tueris sententiam, ut Sacris Literis consentientem, ut Catholicam totus probo; neque minus tibi subscribo ubi ἐπέχεις. Ecclesiae res mirum in modum fluctuant inter tyrannidis candidatos et licentiae amatores. Fermeque haud video quomodo humana ope sanabile sit vulnus tot tantisque manibus inflictum. Saepe mihi in mentem venit CiceroniarumGa naar voetnoot1 illud: Quid fugiam video, quid sequar non video. Sed Deus, ut spero, qui videt quot piae animae veritatis et charitatis studio flagrantes hoc aestu collidantur, et accessio fiant alienae insaniae, aliquando e tenebris lucem educet, eumque nobis cito aut serius finem dabit, qui ipsius gloriae pacique Ecclesiae inserviat. Pro exemplaribus ad me missis gratias habeo summas, nisi quod iustae liberalitatis terminos excessisse mihi videris. Ego operam dabo ne quod eorum pereat, sed ut eorum in manus veniant qui de his sunt ϰρίνειν ἱϰανώτατοι. Utinam tot tantisque in me amoris tui signis respondere unquam liceat; sed tu ingratos nos esse cogis qui in amicos perpetuo benignus mutuae ipsorum operae parcis. Vale Vir optime atque eruditissime. 25. Iunii 1618. Tuus totus
|