Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend572. 1618 Mei 20. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Mi Frater. Tum quod scriberem nihil magnopere erat, tum vero gravissimis implicitus negotiis in aliud atque aliud tempus, ut occupati solent, distuli scriptionem. In secessu SilvanectensiGa naar voetnoot5 quantum in addiscendo Gallico sormone profeceris laetor ex aliis intelligere. Si quid simul usus pragmatici didiceris, id lucro appone. Res patriae nostrae nec bene se habent nec extra spem sunt medicinae. Dicere possumus cum cornice Capitolina ἔσται πάντα ϰαλῶςGa naar voetnoot6. Scripsit ad me nuper Gevartius, versusque misit in incendium Curiae. Si eum videris, gratias age | |
et dic ManiliumGa naar voetnoot1 eius avide expeti. Iter tuum ad TuronasGa naar voetnoot2 non improbo. Est enim et coelum eo tractu salubre, et sermo tersus. Liber ille qui Semipelagianismi praefert titulum in me iampridem est editusGa naar voetnoot3, quem responso dedignatus sum, quando ipse nomen veritus est asscribere. Ego in PietateGa naar voetnoot4 diserte Semipelagianismi memini, ut erroris sane gravis. Remonstrantium sententia a Semipelagianismo plurimum distat. Nam Massilienses, quos Semipelagianos sive reliquias Pelagianorum vocavere, Gratiae necessitatem ita inculcabant, ut tamen initia bonae voluntatis, saltem in hominibus quibusdam, negarent a gratia praeveniri. Contra Remonstrantes quicquid in nobis est spiritualis boni, etiam ipsa primordia, dicunt ex antecedente Gratia proficisci. Videatur Synodus Arausicana qua refelluntur Massilienses. Apparebit in hoc uno situm errorem, qui tamen ita est improbatus a Synodo, ut errantibus negata non sit communio. At qui praedestinationem ex praescientia, aut communitatem Gratiae sufficientis, aut Gratiam resistibilem atque amissibilem partem Semipelagianismi putant, ritu Sabino quod volunt somniant. Vossius noster nunc edit Historiam omnem Pelagii et SemipelagianorumGa naar voetnoot5 ex qua cuivis liquebit quam spisse hallucinentur qui sententiam Remonstrantium hoc est Bulingeri, Melanchtonis, Hemmingii, aut in Pelagio aut in Massiliensibus damnatam putent. At quos feriat eiusdem Synodi Arausicanae canon, qui Anathema dicit credentibus a Deo aliquos ad malum praedestinatos, isti viderint. Ad Bearnensem controversiamGa naar voetnoot6 quod attinet, si nobis ea recte exponitur, non video in quo accusandus sit Rex, qui antiquis dominis ita restituit bona, ut novis possessoribus tantundem ex suo patrimonio reponat: exemplo Arati Sicyonii, qui ab Aegyptio Rege adiutus eadem aequitate olim evictionum incommodis consuluitGa naar voetnoot7. Sed est hominum genus querulum quod semper invenit obtrectandi causas. Vale mi Frater. Salutat te uxor mea; nos recte valemus. 20 Maii 1618. Tuus tui amantissimus Frater
|
|