Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend534. 1617 Sept. 22. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi Frater. Meam contra Socinum diatribamGa naar voetnoot2 iam credo acceperis. Res Ecclesiae apud nos adhuc in turbido sunt; det nobis exitum Deus. Utinam boni nobis aliquid MaureriusGa naar voetnoot3 adferat, quem avide exspectamus. Res Venetas et AllobrogicasGa naar voetnoot4 in pacem spectare credibile est; in Germaniam incubituras vires Hispaniae ut imperium Ferdinando destinetur. Principi Condaeo, ut spero, ista | |
custodia dabit quod solum ipsi deerat, prudentiam. Nam et ArvernumGa naar voetnoot1 aiunt ex carcere factum sapientiorem, De D. LangeracensisGa naar voetnoot2 ad nos reditu nihil futuram puto. Quare cogitandum tibi est quomodo cum optima ipsius gratia alio posses discedere, ne tempus tibi diutius pereat. Argentum undecunque extricandum est. PicturasGa naar voetnoot3 quas promittis exspectabo. Molinaei argumenta quae perscribis mihi non videntur satis firma. Nam quomodo incerta erit praedestinatio fundata in praevisione, cum praevisio divina sit certissima. An incerta sunt omnia vaticinia de rebus contingentibus? An incertum decretum de Christo per Iudaeos et Romanos morti tradendo, quanquam et Iudaei et Romani potuerunt a tanto scelere abstinere, nulla in id necessitate compulsi? Neque vita aeterna desinet donum esse gratuitum, si praedestinatio sit ex fide: non magis enim id sequetur ex praedestinatione, quam ex iustificatione, quam ex fide esse nemo negat; et tamen gratuita est iustificatio. Longe aliter Paulus argumentabatur qui ex Fide nos iustificari ideo dicit, ut per Gratiam iustificaremur, et Fidem ubique debito opponit. Merito sane: nam Fides ista in remissionem peccatorum omnem operum excludit gloriationem, neque ipsa spectatur ut opus, sed ut actus Christum sibi applicans: quemadmodum qui Serpentem aeneum intuebantur iis contingebat sanitas, non quod visio suapte natura ad sanitatem prodesset, sed quia illo, non alio modo Deus istam gratiam largiri constituerat. Reprobationem non posse statui anteriorem lapsui recte sentit ac probat Molinaeus. Indurationem quoque non male explicat, dum illud addatur nemini eam infligi ob pravitatem agnatam atque inevitabilem, sed ob veritatem in iniustitia detentam, violatumque conscientiae testimonium; quod Scripturas attente legenti liquido apparet. Vale mi Frater, et me de rebus tuis saepius fac certiorem. Rotterodami 22 Septembris 1617. Tui amantissimus Frater
|
|