Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend548. 1617 Dec. 1. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.ImaginesGa naar voetnoot5, mi Frater, duorum virorum sine exemplo laetus accepi, tuaeque diligentiae gratias ago. Quae contra Socinum scripsimusGa naar voetnoot6 ecquid placeant, et si displicent, in quo displiceant, velim scire. Liber de Imperio summarum potestatumGa naar voetnoot7 nondum ad me rediit missus ad amicos in Anglia GermaniaqueGa naar voetnoot8, ut eorum iudicia exquiram. Quod D. LegatumGa naar voetnoot9 RhotomagumGa naar voetnoot10 comitaris probo. Neque velim te ab ipso nisi pace ipsius discedere. Caeterum plane res tuae desiderant ut in urbe aliqua sis a noti sermonis consortio seposita. De Consulatus munere non male iudicas. Atque idem mihi videtur, neque ingenio tuo satis convenire neque valde ex re tua esse negotiis Mercurialibus immorari. Pax Veneta nondum satis habet roboris. Apud nos animi magis magisque concitantur, agitatione controversiarum quas Galli prudenter cavent; pieque faciunt quod tolerantiam commendant. Caeterum quod illam sententiam rigidiorem rigide apud populum urgent, nescio an eos semper successus sit habiturum quales ipsi sperant. Nos Conventum Hollandiae habebimus cis dies paucos, qui utinam aliquid morbis nostris adferat remedii. HottomannusGa naar voetnoot11 ad me scribit, de filio suo per Ordines commendando CastilioneoGa naar voetnoot12, ut fiat signifer. Ego obstacula duo invenio cum Primoribus patriae locutus: primum quod Ordines non minus facile ipsi possunt conferre munus, quam tribunum super eo rogare. Alterum maius quod hoc rerum statu, cum incertum sit an diuturnae sint futurae istae cohortes, haud libenter Ordines signum aliquod sint daturi decretae mansionis. Si quid Rex de mittendis stipendiis brevi decreverit, erit expeditior ratio id negotium tractandi. Interea Hottomanno persuasum velim, nulla a me negligentia peccari, et | |
rationem eius habere, habiturumque me quam possum maximam. Cal. Dec. 1617. Rotterodami. Has ad GevartiumGa naar voetnoot1 literas cures velim diligenter. Tuus tui amantissimus
|
|