Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend547. 1617 Dec. 1. Aan J.C. GevartiusGa naar voetnoot6.Hugo Grotius I. Casperio Gevartio Suo S.D. Lutetiam. Gratissimum mihi est, Gevarti doctissime, quod dulcem apud te memoriam video nostrae consuetudinis. Ego sane inter molestissimas occupationes nullum habeo solatium maius, quam ut tui similium aut libellos legam, aut sermones mihi repraesentem. Tuum in Statuam Equestrem carmenGa naar voetnoot7 ni tale est quod | |
StatiumGa naar voetnoot1 provocet, vanus haberi volo. Et nunc demum intelligo quam nondum satis virtutes tuas assecutus sim illo DistichoGa naar voetnoot2, quod apud Illustrissimum virum Dn. Procancellarium in laudem tuam recitatum probatumque scribis. Felicem te qui tam magnos habeas ingenii tui aestimatores. Hic omnia defecta tantis laudatoribus frigent. Ipsa Heinsii laurus post uxorem ductamGa naar voetnoot3 exaruit. Quare perge hanc litterarum partem tueri quae nunc ut video in te uno statura est. Et fac saepe similes a te versus videamus quos mirentur omnes, imitari nemo speret. Vale Vir eruditissime. Hagae Cal. Dec. Anni 1617. Tibi addictissimus
|