Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend546. 1617 Dec. 1. Aan G. ElmenhorstGa naar voetnoot1.Libellum WouweriiGa naar voetnoot2, quem mittis Vir Clarissime, de interpretatione τῶν ο᾽ iam ante scriptum manu videram beneficio Iohannis WittiiGa naar voetnoot3, qui a consiliis est Megalopolitano Duci; miratusque fueram et observationes raras et sermonis castitatem cum summa elegantia coniunctam; quare me quidem libentissime fecisti ut publici usus foret tam praestans deque argumento tam nobili dissertatio. Et hoc quidem nomine debitorem me tibi fateor, sed inter multos: illud me propius tangit quod animi tui affectum benignissimum mihi promis atque promittis; de quo dubitare minime possum cum video quam praeclare et supra meritum de studiis nostris sentias. Id enim tanti iudicii viro accidere non potuit, nisi amor iudicium antevenisset; quare et gratias tibi habeo et tibi persuadeas velim me et ob summas tuas virtutes, et ob hunc in me affectum, addictissimum semper tibi fore. Meorum nihil erat quod mitterem novum praeter id quod contra SocinumGa naar voetnoot4 commentati sumus; in quo si quid est boni, id argumento debetur, si quid minus recte se habet, excusabunt me negotia publica, quae vix exiguam temporis partem excolendis studiis mihi relinquunt. Tibi felicius otium precor simulque fausta omnia. Gratum erit, si indicem Photinianorum et AntiphotinianorumGa naar voetnoot5 ad me miseris. Si qua in re vicissim commodare tibi potero, experieris paratissimum. Cal. Dec. anni CIƆIƆCXVII. Tui observantissimus
| |
Adres: Viro Clarissimo et eximie erudito Geverharto Elmenhorstio. Hamburgum. Cum libro. |
|