Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend405. 1615 Mei 18. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Ut paucis - sum enim occupatior - ad interrogata tua respondeam, quanquam Iustinianus de Iure privato primum acturus eius originem ex iure Naturae, Gentium ac Civili deduxit, negari tamen non debet quin Ius quoque publicum iisdem ex fontibus oriatur. Ius privatum ordinat partem ad partem. Ius publicum ordinat totum ad partem et partem ad totum, et duo tota inter se. Huc ergo referenda sunt omnia quae magistratus subditis, subditi magistratibus, populi populis debent, quorum multa oriri ex iure Naturae et Gentium imperiti sit negare. Ius enim Feciale, magna pars publici Iuris, omne ferme ex Naturae ac Gentium iure petebatur. Legatorum personas esse sacrosanctas ad ius publicum | |||||||||||||||||||||||||||||||
pertinet, et tamen ex Gentium iure descendit. Excusandus igitur WesembeciusGa naar voetnoot1 ex eo quod addidit magna sui parte. Multa enim iuris publici Romani, ut quae ad sacra et singulorum Magistratuum iura pertinent, neque ex Naturae neque ex Gentium iure derivantur, neque Athenis aut Lacedaemone petita sunt, sed pro arbitrio aut usu constituta a Regibus, Senatu, Populo. Matrimonium directe est iuris privati; indirecte et mediate ad ius publicum refertur, quia ex familiis nascitur civitas. Publica iudicia non recte mihi videtur Trebonianus inde deducere quod cuivis e populo executio detur. Ita enim populares quoque actiones eo nomine includerentur quas certum est distingui. Verius igitur inde dicta quod olim coram populo peragerentur: mox non coram quovis, sed coram maiore aliquo magistratu, magnis solennibus. Neque tamen eo minus ad ius publicum haec referenda sunt, quanquam ratio nominis diversa est. Nam poenae omnes quae lucrum privato non adferunt ordinant partem ad suum totum: et efficiunt, quemadmodum dixit Seneca, ut qui vivi prodesse Reipublicae noluerunt, eorum morte - addi potest exsilio, infamia - respublica utatur. Iura naturalia quae vere et proprie sunt talia, hoc est quae Deus per naturam iubet aut vetat - aliud enim censendum est de iis quae congruentiam quandam habent cum natura et rectius dicuntur πρέπειν quam δεῖν - omnino sunt immutabilia hominibus, quia inferior non potest mutare legem superioris. An Deo ipsi sint mutabilia alia est quaestio. Exemplum eorum quae congruentiam duntaxat cum natura aliqua habent, non autem inde fluunt necessario, est filium patri succedere. Sunt alia quaedam quae dicuntur esse iuris naturalis, concessive non praeceptive, hoc est quia manendo in terminis naturalibus res ita se habeat, et haec mutari omnino possunt, quia lex nulla obstat, ut rerum communio, libertas singulorum hominum. Sed haec iuris nomine improprie appellantur. Alia quaedam iuris naturalis videntur mutari cum non mutentur, quia praecepta non enunciata sunt ita ut a natura praecipiuntur; quod si ita enunties apparebit non intervenire ullam mutationem. Leges superiores semper restringunt eas quae sunt ordinis inferioris. Redde depositum, nempe nisi certo nociturum sit ei cui reddatur, ut gladius furioso. nam lex quae personae consulit dignior est ea, quae de rebus disponit. Iterum Redde depositum, nempe nisi obsistat is qui ius habuit ad rem ante depositum, L. Bona fides Dig. DepositiGa naar voetnoot2. Rursum quia dominium universale, quod respublica sive potestas summa in republica habet in bona subditorum, fortius est quam dominium particulare, quod habent singuli; ideo leges consulentes privatorum dominio intelligendae sunt cum limitatione quatenus non obstat dominium universale. Ideo rei capitalis iudicii bona fisco potius quam ipsi reddenda ait dicta l. Bona fides. Ideo et praescriptiones iustae sunt quia lex potestatem habet transferendi dominii particularis ex illo iure dominii universalis. Postremo etiam in praeceptis naturalibus mutatio quaedam non directa ipsius praecepti, sed indirecta materiae praecepti locum habet, quoties materia subiecta est arbitrio humano. Nam si privatus remittendo debitum efficit ne locum habeat lex, debitum esse reddendum, multo magis hoc potest respublica aut summa potestas, ut quae in res privatorum maximum et summum ius habeat. Quae dixi ϰατὰ διχοτομίαν disponi sic poterunt: | |||||||||||||||||||||||||||||||
Quaestionem περὶ ἐπιειϰείας memini me quibusdam Thesibus complecti, quarum exemplum apud Patrem puto exstare. Si is non habet schedas meas percurram. Est enim argumentum late patens et quod ignorare non debeas. Praetores non iudicasse verum est de civilibus controversiis. De his enim dabat iudicem Praetor urbanus. Caeterum de Vi, de Repetundis, de Sicariis, de Ambitu soliti sunt Praetores cognoscere; cuius rei apertissima testimonia per omnem Romanam historiam comparent. Vide si vis (Ma)nutium de LegibusGa naar voetnoot1, et PaedianumGa naar voetnoot2 passim, cuius exemplar nullum mihi ad manum est. Omnes Magistratus Romanos habuisse mixtum imperium non usquequaque verum est. Nam Tribuni plebis certe antiquitus imperium aliquod habuerunt, iurisdictionem non habuerunt: ideo prehendere poterant, vocare non poterant. Vide locum insignem apud Gellium lib. XIII. cap. XII. ubi Labeonis summi Iurisconsulti et Varronis antiquarii praestantissimi auctoritate fretus ait Tribunos plebis non esse creatos iuri dicundo, hoc est iurisdictionem non habuisse ac proinde nec mixtum imperium. De tutela, praeter illa vulgata, nihil nunc succurrit: et haec ipsa summa cum festinatione inter magnam negotiorum molem vix exaravi ut studiis tuis pro virili succurrerem. Vale mi Frater. XVIII. Maii. CIƆIƆCXV. (cum) tuas propridie recepissem. Tui amantissimus frater
| |||||||||||||||||||||||||||||||
Adres: Eersame discrete Willem de Groot student wonende ten huyse van de weduwe van Wassenhoven tot Leyden. Loont den bode. |
|