Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend433. 1615 Nov. 23. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Mi Frater. De bonorum possessione suo danda tecum in re sentio, sed tamen si recte memini haud satis commode eius rei mentio fiet in tua thesi. Agit enim de bonorum possessione quatenus est modus rescindendi testamentum. At id quod ipso iure nullum est, ut testamentum in quo ius praeteritur, non potest rescindi. Lex enim iam rescidit cum fieret, itaque et Praetor mihi videtur dando bonorum possessionem non rescindere, sed nullum sine lege rescissum ipso eventu patefacere. Militem a querela esse liberum ordo a te in aliis satis accurate observatus omnino exigit ad primam potius quam in postremis Thesibus memorari; nisi forte per indirectum hoc modo, Ius unde querela oritur positivum esse affirmamus, ideoque nec militem eo teneri. Verissimum est hoc, nam sicubi hoc ius dicitur naturale intelligendum est satis congruens aequitati naturali, non ex naturali necessitate descendens. Si hoc tibi arrideat, poterit simul addi: legitimam quoque lege posse aut minui aut tolli. Ita Corollarium unum lucrifacies. De ultimo Corollario ego illam tibi sententiam scripseram quae in foro est ἀναμϕισβήτος, etsi in schola facile in utramque partem disputatur. Quod dicit Lex VI. § 2 quae postea geruntur prioribus derogare, id ex L. XXII. De leg. IIIGa naar voetnoot3, ubi eadem invenitur regula. Commode accipiet hanc restrictionem, si specialiter testator dixerit, prioris se voluntatis poenituisse, eius scilicet qua scripserat talem clausulam. Litera observatur in legibus quae semet sepiunt - ut CiceroGa naar voetnoot4 loquitur - difficultate abrogationis. Censentur enim tum demum illae abrogatae si illa quoque clausula abrogationem impediens specialiter abrogetur. Alioqui id si non fiat, tam testamentum quam lex posterior irritae sunt non defectu potestatis sed defectu voluntatis. Praesumuntur enim non sponte factae, sed alterius suggestione extortae, et quia id praeviderit testator aut legislator, ideo in tempore ivisse obviam fraudibus. GrimmarusGa naar voetnoot5 mihi non placet. De quintanoGa naar voetnoot6 illo altero qui recte pingere dicitur, velim quamprimum resciscas ecquid nonnihil Latine intelligat, et num Belgice quoque pingat. Video mihi festinandum, quia septimana sequente Comitia instant, in quibus sine famulo esse non potero. | |
D. Vossium saluta et gratias age pro insumto labore. Itidem D. Ioh. ArnoldiGa naar voetnoot1, quem rogatum velim ut pagellas post 55 mihi transmittat. Velim etiam scire quando finem exspectat impressionis. De nominibus quae bibliotheca mea contraxit nondum scripsisti. Vale Frater charissime. 23 Nov. 1615. Tui amantissimus Frater
|
|