Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend406. 1615 Mei 19. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Hactenus primum negotiis publicis, deinde affinium aliquot, qui visum ex Zelandia me venerant, praesentia impeditus, nolui rogare te, ut ad nos transcurreres, ne molestiam tibi exhiberem sine satis digno molestiae fructu. Nunc cum mihi percommodum sit vacare communibus studiis, restat ut te orem atque | |
obsecrem, si modo tuae res idem permittunt, ne me diutius colloquio tuo carere patiaris, quod multas ob causas flagrantissime expeto. Rogo igitur ut et quamprimum venias, et quamplurimos potes dies mihi largiaris. Deus te, Vir clarissime, publico ac meo etiam privatim bono sospitem servet. 19 Maii 1615. Tui observantissimus
|
|