Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend389. 1614 [einde Dec.]. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot4.Quod serius tibi, Vir clarissime, gratias ago pro Schedis, quas utendas mihi transmisisti, causa non alia est quam quod diligentius eas mihi scrutandas iudicabam, ut haberem certi aliquid et explorati quod ad te scriberem. Hoc vero nunc cum fecerim quantum per occupationes licuit, affirmare tibi possum, non me tantum summo abs te affectum gaudio, sed et Reipublicae nostrae insignem a te navatam operam, cum materiam suppeditas scribendae Historiae eorum temporum, quorum meminisse triste quidem est, sed in primis fructuosum. Ita enim iudico | |
nec clades subinde acceptas, nec obsidia urbium, nec quicquid hostis aut efficere aut minari potuit aeque periculosa fuisse rebus nostris, atque illud intestinae ambitionis dissidium, colliso quasi inter se Reipublicae atque Ecclesiae corpore. Quo magis saepe nobis ad illa tempora reflectendi sunt oculi, praesertim cum nunc quoque appareat non deesse turbatores, qui suam agant causam sub nomine pietatis, quod plerumque res novas molientibus promtissimum tegumentum est. Sed occurret, ut speramus atque confidimus, huic malo Rectorum sapientia, quae bello spectata pacis curam non deseret. Res Galliae bonos hic omnes sollicitos habent. Sed solent vestrae febres non esse diuturnae, praesertim ubi extrinsecus non alitur morbus. Iuliacense negotium dormit, fessis, fatigatisque irrito diu labore Conciliatoribus. Ceterum quieta apud nos omnia. Si quid est, quod per me curari posse credas, rogo materiam mihi praebeas, in qua ostendam quam me tibi hoc novo beneficio devinctum iudicem. Schedas religiose servabo, et ubi iusseris reddam. Vale Vir clarissime. Tuae Amplitudinis addictissimus
|