Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend365. 1614 Aug. 26. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot4.Clarissime Domine. Accepi per manus Viri Amplissimi Galliarum legatiGa naar voetnoot5 munus, dignum quod et tu dares et ego acciperem, libellos virorum praestantium scriptos pro re optima et desperatissima, pace nimirum divulsae Christianitatis. Ut breviter dicam quod sentio, ita arbitror, si Melanchthonis animum Lutherus, Cassander autem mentem habuisset Patriarchae Occidentis, melius actum iri cum rebus Europae, quae nunc misera sub titulo Evangelii pacis totum iam per saeculum bellis funestissimis concutitur. Nunc cum ipsi illi, qui Romanam partem deseruere, paucas ob | |
controversias adeo implacabiliter dissideant, quid de concordia totius corporis sperandum est? Et tamen laudandi in re praeclara infausti quoque conatus. Quod si praesens aetas hoc supplicii debet ut sana consilia respuat, imminet forte felicior posteritas quam tandem capiat aut pacis studium, aut pugnandi taedium. Saepe τῶν ἀπορήτων πόρον εὗρε θεόςGa naar voetnoot1. Meum libellumGa naar voetnoot2 puto iam legeris. Dubium est apud meos an apud Iesuitas magis vapulem: apud meos quidem quod illud apud ipsos παράδοξον defendo, posse in una quoque Ecclesia ferri eos qui dissideant περὶ τὰ μὴ ἁπλῶς ἀναγϰᾶια, apud istos vero quod Principes ad inspectionem rerum Religionis voco. Utrunque autem hoc tale est, ut nisi ita statuatur non modo amissam unitatem recuperare nunquam poterimus; sed ne hanc quidem quam habemus retinere. Ordines Hollandiae mecum sentire ex decretoGa naar voetnoot3 ipsorum videbis. Operam dedi ut non sine testimoniis exiret, non modo ut eo sanctior esset decreti auctoritas, verum etiam ut assuefacerem nostros deferre aliquid piae antiquitati, quae proterve a nonnullis spernitur. Expectabo si placet iudicium tuum. De biennio LicestrensiGa naar voetnoot4 aurem an vello? Sane cum tuae pollicitationis liberalitatem specto, facere id debeo; cum vero mecum cogito nulla a me praecessisse officia quae hoc mereantur, forte ne expectari quidem posse ulla, tanta ac talia vix audeo. Satis ergo erit si ut memor mei sis te oravero in quo uno omnia me abunde sperabo consecutum. Vale Vir Amplissime. Hagae in Comitiis Hollandiae. XXVI Augusti CIƆIƆCXIV. T.A. studiosissimus
| |
Adres: A. Mr. de Villiers Hotman. |
|