Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend388. 1614 [einde]. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot1.Reverende Domine. Metaphrasin Hagiensis Collationis percurri. Quicquid eius vidi mirifice mihi placet, tum ob interpretationis religionem, tum ob linguae puritatem, quae per se rara admodum, in his, quae ex Belgico sermone transferuntur, rarissima est. Mecum sentit Grevinchovius, cui libri videndi copiam feci. Ab eo didici in Zelandia alteram translationem iam exstare, sed intercedente gelu nondum huc pervenisse. Auctor sim eam exspectari, antequam excudantur anteloquia. Erit enim forte quod indigeat amuleto. Utraque D. Bertii praefatio, tum illa ad Ordines, tum ad Lectorem alteraGa naar voetnoot2 pererudita est, et argumento utilis: sed illa ad Ordines, ut mihi videtur, interpretis officio convenientior. Ego dandam operam puto ut haec interpretatio in manibus sit utriusque sententiae hominum. In Conventu exhiberi libellum forte minus sit tempestivum, quanquam ea de re oraculumGa naar voetnoot3 consulere nondum licuit. Soluto conventu erit forte ut Senatui rectius offeratur. Vossium puto Hagae futurum cis paucos dies, meo monitu. Magno redemptum velim, sub idem tempus hic esse posse D. Episcopium. Si id non dabitur, tuum certe cum ipso colloquium, utcunque res casura est, fructu suo non carebit. Vale vir reverende et diu Ecclesiam iuva. Tui Reverentissimus
|
|