Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend386. 1614 Dec. 12. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot4.FasciculusGa naar voetnoot5, quem novae hae literae comitantur, iam pridem apud me residet tabellarium quaerens: quo nondum reperto occupavit me epistola tua, quae cum a te esset, mihi merito gratissima, quippe tam certa indicia fidelissimi in me amoris praeferens, tum aliquid etiam pretii accepit manibus tradentis et comitis et legatiGa naar voetnoot6. Videbis ex Ordinum decreto, quod in fasciculo est, idem plane ipsis visum quod tibi, publica potius autoritate, quam scriptione privata reprimendam Frisii doctoris proterviam. Ego sane contumeliosissime ab illo tractatus omnia probra levia duco prae uno hoc, quod me impetiit libro, in quo vix quicquam est bonae frugis. Puto enim eum me esse, cui non tam supine et incuriose maledicendum sit. Solatur me exemplum ThuaniGa naar voetnoot7, quem similis petulantia incursivit, vindicavit autem decretum simile. Hoc si illi viro tanto sat est, quid me oportet facere? Quare ad historias si nondum edendas, certe parandas editioni te hortante crescit mihi animus, qui paullatim ad pipulos et convitia callum ob- | |
ducit, tum Christianae patientiae medicamentis, tum quotidiana tractatione minime vilium negotiorum. Non est aequum ut, pollicitus patriam mihi et rempublicam cordi fore, commune bonorum civium fatum defugiam. Gratissimus mihi fuit honos propioris admissionis mihi a Comite Solmensi exhibitus. Et libenter intelligo, Vesaliae urbis et AquisgraniiacturaGa naar voetnoot1 in eam diligentiam excitatos Evangelicos principes, ut prope tanti fuerit, ista periisse. Rex Magnae Britanniae magna minatur: sed verendum est, ne nimium boni principis ira nunquam longa, tota se in minas consumat. Gallia languet invalido capite, membris male consentientibus. Apud nostros, Deo sit gratia, satis est animorum, nec minus, ut spero, virium. Aerarii ac militis cura non alia, ac si bellum certo instaret. Sed ego sane et verborum meorum et, quod multo plus est, tui temporis sum prodigus, qui ista tibi scribo, quae ex legatorum vestrorum literis multo certius intelliges. Suffecerat hoc unum rogare te, ne minorem mei curam posthac gerere velis, quam hactenus gessisti. XII. Dec. CIƆIƆCXIV. Tuae amplitudinis observantissimus
|