Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend374. 1614 Oct. 9. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot2.S.P. Amplissime Domine. Epistolam tuam accurate scriptam recte accepi, et lubens cognovi rationes scripti tui adversus LubbertumGa naar voetnoot3 explicatas. nemo est patriae et publicae quietis amans, qui non consultum ducat, in uno ceterorum proterviam coercitam, qui impune sibi esse postulant, specie pietatis magistratibus insultare. Vidi scriptum eius, quod reposuitGa naar voetnoot4, plenum iracundiae et contumeliarum; et quamvis eorum, quorum reus est, nihil fatetur, tamen satis constat, iure merito ipsius proterviam reprehensam. Cogitavi anne consultum esset, iure adversus hanc insolentiam experiri, et magistratus cognitioni deferre, uter calumniatus sit, et meritus sit, ut in ipsum auctoritate publica animadvertatur. Tu qui forman reip. vestrae optime intelligis, iudicabis an id consultum sit, et quis exitus sperari possit. Certe e re publica esset, compesci huiusmodi ingenia, et severa castigatione aliis exemplum statui. Ut istorum hominum contumacia te ab editione Historiarum tuarum absterreat, minime aequum iudico. Posteritas rectissime iudicabit, et veritatem amplectetur, immunis ab affectibus istis, quo tenentur factiosi. Neque censura Romana, aut insultatio protervissimi nebulonis, qui se Gallum I.C.Ga naar voetnoot5 dicit, absterrere magnum Thuanum debet a pertexenda Historia sua. Est ita ut dicis, non minus iniqua iudicia istorum hominum perfert, quam Romani scorti lenonum. Viri tamen boni et veritatis amantes opus illud bono publico editum amplectuntur et admirantur, quidquid obganniant improbi et factiosi. Abrahamus Scultetus noster iam in sextum mensem hinc abest, a Brandeburgico Electore accersitus ad constituendas illic EcclesiasGa naar voetnoot6. Insaniunt Ubiquitati devoti, et spurcis chartis laudatissimum institutum proscindunt, calumniisque onerant, crudelitatem arguentes adversus pervicaces: sed ita receptum est hodie, in publicum absurdissima mendacia profundere, de iudiciis bonorum et posteritatis securos, persuasum sibi habentes, habitura lactucas sua labraGa naar voetnoot7. Illustris | |
Magnus Praefectus noster Comes SolmensisGa naar voetnoot1 ad vos iam mittitur de foedere acturus. Is quia te in oculis habet, et dotes tuas eximias summopere miratur, non potui intermittere, quin has ei darem, et studium meum in te testarer. Ex ipso cognosces de rebus nostris, quae voles. Neque te prolixioribus meis ab eius colloquio arcebo. Faxit Deus, ut hoc foedus cedat gloriae Dei et publicae saluti. Vale decus aevi nostri. Heidelberga. 9 Octobr. 1614. T. omni studio et cultu
| |
Adres: Clarissimo et amplissimo viro Dn. Hugoni Grotio Iurisconsulto, Roterodamensis Civitatis Syndico, Domino suo colendo. Roterodamum. |
|