Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend370. 1614 Sept. 14. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Mitto ad te, Vir Clarissime, Diatribam meamGa naar voetnoot4 cuius partem tibi nuper ad taedium usque ingessi. Rogo perlegas, et quae notanda videbuntur notes ea libertate quam ipse ab amicis tibi praestari cupias. Ego multo magis vereor ne minus quam par est Magistratibus aut plus quam par est Pastoribus tribuerim, quam ne in alteram partem verum excesserim. Et tamen ne sic quidem illis satisfiet qui se Ecclesiam vocant. Sibrandi liberGa naar voetnoot5 imminet, μέγα ϰαϰὸν. Walaeus quoque paratum habet scriptum huius argumentiGa naar voetnoot6, sed ipse, quantum hactenus ex colloquiis animadvertere potui, non satis paratus ab iis quae istius materiae tractatio desiderat. MyliusGa naar voetnoot7 noster a Iesuitis vix ultra voces recedit. Nam revera summum imperium circa Ecclesiastica tradit hominibus Ecclesiasticis. Tibi quid videatur velim quamprimum scire. Fac aliqua scribas quae displiceant: ac si id non facias, totum librum tibi displicere existimem. Vale Vir doctissime. 14 Septemb. 1614. De SladoGa naar voetnoot8 quid agendum censes? Tui amantissimus
|
|