Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend369. 1614 Sept. 14. Aan J. PolyanderGa naar voetnoot1.Quanti te semper fecerim, Vir reverende, ac quantopere tua ad promovendam Academiae tranquillitatem officia praedicaverim sciunt et qui reipublicae et qui Academiae praesident. Ego hactenus apud eos, qui me sua amicitia dignantur, non destiti urgere pacis consilia, et puto me aliquid promovisse, bono publico, non tamen sine privato meo incommodo. Sed novum non est pacis auctores male excipi. Video me traduci ut contemtorem ordinis Ecclesiastici. Avertat hoc crimen a me Deus et a Christianis omnibus. Ecclesiae sum filius: matrem et revereor et diligo, atque utinam omnibus tam doleant eius vulnera quam mihi ex animo dolent. Sed sunt homines quidam, qui sub Ecclesiae persona insultant Magistratibus: quorum si ulcera tanguntur acrius postulante hoc reipublicae periculo, non id magis est contumeliosum ordini, quam Regibus ignominiosum est, si quis dicat multos et fuisse et esse qui minime suo fungantur officio. Hoc boni ferunt, imo dici etiam gaudent, quia virtutes suas sentiunt comparatione deteriorum et ipsa boni raritate commendari. At isti homines qui in magistratus convitia vomunt e plaustro, politicum ordinem crudeliter proscindunt, si quid in ipsos pari iure dicitur, clamant ordinem et quod plus est Ecclesiam laedi. Me conscientia solatur praestiti officii, cuius mihi necessitas incumbebat, nisi vellem ingruente tempestate commissam mihi puppem tuendae publicae austeritatis deserere ignavus gubernator. Sed non quia Magistratibus ius suum tribuo, ideo Ecclesiae ereptam cupio suam dignitatem libertatemque. Falluntur qui ista putant hostiliter inter se dissidere; quod ut ostenderem sententiam meam, quam nuper non nisi occasione a Sibrando data quantum necesse erat ut ipsi responderetur, indicaviGa naar voetnoot2, nunc statui scripto distinctiore persequiGa naar voetnoot3, cuius iudicem te | |
facio. Oro autem ut sepositis paulisper negotiis aliis hanc controversiam, maximi et in rempublicam et in Ecclesiam momenti, cura tua dignam existimes: et in quibus dissentis libere moneas. Neque vetem rem communicari cum D. ColonioGa naar voetnoot1, cuius iudicium et modestiam plurimi facio. Aliis nolim ostendi imperfectum opus, nisi forte adhibendus tibi in consilium videatur D. Festus Hommius, qui mihi in Thesibus suisGa naar voetnoot2 visus est hoc argumentum non infeliciter tractasse. Hunc laborem, si mea causa sumseris, ac libere mihi sententiam tuam indicaveris, id in magni beneficii loco ponam. Deumque precabor ut pacatissimis tuis consiliis felicem det exitum. XIV Sept. CIƆIƆCXIV. Rotterodami. Tui observantissimus
| |
Adres: Reverendo, raraeque eruditionis et pietatis viro D. Iohanni Polyandro, Sacrae Theologiae Professori in Academia Lugdunensi. Loont den bode. |
|