Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend368. 1614 Sept. 8. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Vir Clarissime. Non possum non apud te conqueri de iniuria quam mihi intulit inquilinus Hollandiae, Britanniae eiectamentumGa naar voetnoot6. Puto librum iam videris quem adversus Vorstium inscripsit: sed revera non minus contra Hollandiam scripsit. Tanta diligentia conquisivit haereticos Hollandos: scilicet ut gentem infamaret. Erasmum ita tractavit, ut crudelius non possint ipsi Iesuitae, qui non minus male illi volunt | |
quam Luthero, et quidem merito: ita totus in eo est, ut Urbes Hollandiae praeclaras Vorstinianismi, hoc est, ut ipse interpretatur, Socinianismi, incuset. Mihi sane aperto mendacio duplicem inussit notam: nam et non alienum me a Vorstio dicit et eundem addidit a me magno opere purgatum, cum ipse Bogermannus nihil ultra obiecerit quam quod pepercerim Vorstio: cuius rei iustas habui causas Patronus Ordinum in lite nondum ab Ordinibus iudicata. Purgandi autem Vorstium causae mihi nullae fuere: animus certe non fuit. Vides quo haec tendant, ut opera mea Ecclesiae reddatur inutilis. Et tamen cum illo serram reciprocare vix conveniat ei dignitati qua me patria ornatum voluit. Rogo cogites et consilium mihi transcribas. Augustini digesta tibi remitto. Noli exemplo meae iniuriae deterreri a patrocinio veritatis, quin potius seramus arbores alteri saeculo profuturas. Deus Vir Optime te diu servet. 8 Septemb. 1614. Tui studiosissimus
|
|