Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend367. [1614 einde Aug.]. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Gratias tibi ago maximas quod mea causa tantum tibi temporis perire voluisti: et quae annotasti perplacent. Scribit modo ad me Ioannes Arnoldi mutasse se consilium de itinere Francofurtensi. Itaque diligenter a se pergi in responsione ad Bogermanni partem alteramGa naar voetnoot2. Rogat autem ut in paucos dies uti sibi liceat scripto quo Semipelagianismi historiam complexus esGa naar voetnoot3. Ego quod nuper coeperam conscribere de Iure MagistratuumGa naar voetnoot4 detexui, sed admodum subitario labore. Desiderantur aliquot loci Augustini quos legisse me memini. Eos autem facilius sim reperturus beneficio Locorum Communium. Si diebus aliquot eo libello potes carere sine tui utilissimi operis intertrimento, velim mittas Rotterodamum, uxor Hagam perferendum curabit. Ego autem confestim faciam ad te redeat. Vale Vir doctissime et gnaviter da operam illustrandae Veritati, nec deterrere ullis incommodis. Res ipsa tanti est: et Deus viam inveniet. Scribebam die Solis. Tui amantissimus
|
|