Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend337. 1614 Mei 13. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot2.Sententiam tuam, vir summe, et Reverendissimi Episcopi LichfeldensisGa naar voetnoot3, aliorumque item Theologorum, quibuscum res communicanda tibi videbitur, de concepta Edicti formula, avide imo impatienter exspecto. Nam morbi nostri remedium et quidem praesens flagitant. Esse aliqua quae potuerant rectius atque nervosius concipi non ignoro. Et factum id foret, si potuisset uni mandari hic labor. nunc multorum non idem de toto negotio sentientium collatis operis in hanc formulam ventum est, quae diversos auctores ipsa operis disparitate testatur, quo ferme modo solent, non constitutiones Principum, sed Senatusconsulta fieri. In summa tamen in hoc ferme convenimus, in hac de Praedestinatione controversia ἀϰίνδυνον εἶναι τῆς σιγῆς γέραςGa naar voetnoot4, aut certe loquendum modeste et sobrie. Praecipue autem vitandos scopulos duos: alterum eorum, qui liberos humanae voluntatis motus ad bonum, Gratiae non, ut oportet, supponunt, sed opponunt: alterum vero eorum, qui tale statuunt decretum absolutum, praesertim in partem reiectionis, quod cum verbo revelato, et bonitate Dei ac ϕιλανϑρωπίᾳ manifeste pugnat. Inter haec duo praecipitia medias scis esse sententias duas, utranque tolebrabilem, utranque in Ecclesia Dei semper tole- | |
ratam. Harum altera est veterum omnium ante Augustinum, quae post Augustinum in toto Oriente et in Occidentis partibus quibusdam remansit, simplicior illa ac planior, nempe Deum aeterno decreto propter Christum credituris in Christum et in fide perseveraturis salutem destinasse, ita tamen ut fides ipsa et perseverantia accepta Deo ferantur. Altera est subtilior aliquanto, quae Augustino postrema aetate, et post illum Prospero, Fulgentio aliisque placuit: Deum decrevisse quibusdam hominibus ex amore quodam eximio ac singulari conferre uberiorem mensuram Gratiae ita attemperatam ipsorum animis ut per eam libere quidem attamen certo sint credituri, ac perseveraturi atque ita perventuri ad salutem ipsis destinatam. Hae nobis sententiae videntur non ita capitaliter inter se dissidere, ut nulla sit aut conciliandi, aut utranque ferendi ratio. Sed praecipue putamus id curandum, ut tam sublimium rerum disquisitio contenta doctorum ingeniis plebis animos non concutiat, aut distrahat. Quae ad sententiam posteriorem Augustini addita sunt hoc saeculo a viris doctis, imprimis vero a D. Beza, ea quin sint periculi plena non dubito. Nec Pontificii tantum, sed et Germani Protestantes Augustanae Confessionis, invidiam nobis facere cum volunt, mirum est quam acriter Stoicum illud dogma exagitent: ita ut ad communem quoque pacem Ecclesiarum pertineat, agi de hoc negotio paulo moderatius. Locum tuum de sacro silentio iam annotaveram ut convenientem Ordinum instituto. De libro tuo quid ego sentiam nuper paucis perscripsiGa naar voetnoot1; idem est doctissimi et moderatissimi cuiusque iudicium. Caeterum hi qui plane iurarunt in magistrorum, Genevensium verba, dubium non est quin multa sint reprehensuri. Iidem homines, me inter alios vehementer urgente ut in Edicti istius formula sub finem mentio fieret primitivae Ecclesiae, ad cuius consensum iuberentur respicere Pastores in sacris literis interpretandis, nomen illud ferre non potuerunt, sicut et haec axiomata vehementur ipsis displicebant, quae alii asscripta Edicto magno redemtum cupiebant: Neminem esse eodem tempore et Dei filium et peccatis gravioribus ἀμετανοήτως immersum, puta ebriosum aut scortatorem: item neminem perire defectu divinae Gratiae. Haec illis censoribus iniquissima videbantur, unde facilis est coniectura quid ab illis exspectare debeas. Horum ex grege est ille qui se dicebat tuam ad Peronium epistolam exsecrari et quidem toto animoGa naar voetnoot2. Hi sunt qui ex suggestu totos dies declamant in eos qui Episcopatum, commentum scilicet Antichristi, ut ipsis placet, in Ecclesias reductum volunt; hi sunt qui summum putant esse scelus dubitare an Ecclesia Apostolica habuerit presbyteros laicos. De mittendo Ordinibus libro tuo vellem cogitasses maturius antequam delibata esset novitatis gratia. est enim nunc is liber, quod gaudeo, multorum in manibus. Tamen si ita tibi videtur dabo operam ut quam gratissimus sit ipsis honos a te viro tanto ipsis exhibitus. Sed multo malim, si res tuae ferunt, ad nos te transcurrere, ut coram experias quam multi sint viri in republica principes qui te et ob consummatissimam eruditionem et ob illa praeclara in Ecclesiam merita unice venerantur ac colunt. Vale vir summe. XIII. Maii. Calendarii novi. Anno CIƆIƆCXIV. Tui observantissimus
|