Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend335. 1614 Mei 6. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot3.Vir amplissime, accepi hoc ipso fere momento, quas die vigesimo huius mensis ad me dederas. Respondebo accurate et ϰατὰ λεπτὸν σὺν ϑεῷ ad omnia, de quibus scripsisti, ubi primum missam a te chartam cum Rege Serenissimo et nonnullis ex ordine Episcoporum communicavero. Tuas ad D. Overalum ipse illi deferam hodie, et de vestro negotio consilium ipsius exquiram. Scito autem | |
ipsum non esse iam Decanum Paulinum, sed Episcopum Lichfeldensem, qua dignitate ante mensem ab optimo Rege est ornatus. Sed, ut sunt res humanae, hanc accessionem honoris parum ipsi laetam reddidit sive λιϑίασις, sive alius non dissimilis generis morbus, quo eo ipso die corripiebatur, quo dignitatem est adeptus. Efficiam si potero, ut ipse ad te scribat, aut si id minus possum, sententiam ipsius planissime tibi exponam. Ego statim fasciculo tuo aperto Edictum Illustrissimorum Ordinum legi, et in eo unum aut alterum locum notavi, quos optassem paullo aliter esse conceptos. Sed exspectabo sententiam aliorum deinde omnia quae vel ipse observavero, vel ab aliis intellexero, diligenter tibi perscribam. Interim propositum Illustrissimorum Ordinum satis laudare non possum, qui curiosis ingeniis hoc edicto fibulam eunt impositum. Benedicat Iesus Christus ipsorum inceptis omnibus. Mihi quidem dudum persuasissimum est, inter gravissima saeculi nostri mala esse, immoderatam hominum cupiditatem penetrandi in arcana Dei consilia, etiam ultra ea, quae aeterna sapientia nobis revelavit in Scripturis. Vetus Ecclesia firmiter credidit, multa esse in religione Christiana μυστήρια, de quibus silere satius esset, praesertim apud plebem, quam subtiliter disputare. Scripsi multa nuper de illa veterum opinione, cum exponerem cur Sacramenta dicantur mysteria. Quod argumentum quum tractarem, et simul veniret in mentem hodiernarum controversiarum, non abstinui quin aliquid ea de re dicerem. vide si libet paginae 564 initium. Puto enim tandem accepisse te exemplar tibi destinatum, quod ante mensem ad Erpenium misiGa naar voetnoot1. Atque ego cum tuas legerem, miratus sum eum librum nondum tibi fuisse redditum. nam mensis praeteriit, ex quo affini Erpenii fasciculus ille est traditus. Volui Illustrissimis Ordinibus unum exemplar mittere, pignus humilis observantiae, sed prius te consulto opus esse iudicavi. Praefatio continet defensionem Reformationis, argumentum omnibus Protestantibus commune; pergam in proposito, si autor mihi fueris, non aliter. Illud vero etiam impensius a te peto, ut quid Theologi vestri de meo illo opere iudicent, facias me certiorem. Equidem doceri cupio meliora, si quis isthic est, qui velit me docere: ea tamen lege, ut contraria fidei Ecclesiae primitivae credere non compellar. Confido eiusdem mecum esse te sententiae: quo magis te oro obsecroque, ut tuas miniatulas ceras mihi ne invideas. Vale vir clarissime et amicissime. Londini, a.d. VI. Kalend. Mai. CIƆIƆCXIV. Uxor ex animo te salutat. Exspectabo responsum tuum ad has literas. |