Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend334. 1614 Mei 4. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot4.Viro summo Isaaco Casaubono H. Grotius S. Avidissime exspectatas tuas in Baronium Animadversiones Erpennii ex manu accepi. Vereor ne iniuriam operi consummatissimo faciam, si laudare illud incepero. Maius enim est omni eo, quod a me meique similibus aut dici aut concipi potest; ita ut merito tuam vicem doleam quod in saeculum te indignissimum incideris, quo pauci sunt qui tantos labores aeque satis aestiment, qui satis digne nulli. Nunc tandem intelligo quantam in morte Scaligeri iacturam | |
aetas nostra fecerit: quo solo iudice censeri merebatur aliis omnibus inaestimabilis liber. Interea quanquam totius luminis summam comprehendere non possumus, liceat nobis radios undique emicantes mirari: πολυαναγνωσίαν non Graecae tantum Latinaeque linguae librorum, sed abstrusioris quoque eruditionis quam immenso sinu complectitur Oriens; fidelem memoriam quae depositum nec abneget, nec reddere cunctetur; iudicii vero exquisitissimam normam, rara vel singula, cuncta sine exemplo. Sed mihi inter caeteras virtutes eminere unice videtur modestia et aequitas: quibus tu ducibus incedens optime vitasti familiare quidem omnibus saeculis malum, sed nostro ita abblandiens ut in magna honesti parte ponatur, τῆς ἀνϑολϰῆς ἀμετρίαν ut tu cum BasilioGa naar voetnoot1 μάλα ἐμϕατιϰῶς vocas. Rem admirandam, quod cum primus - ita plane sentio - Romanae potentiae antiquitatis personam serio detraxeris, atque ipsam cecideris in suis quod dicitur castris, nunquam tamen aut tanti certaminis calor te iniquum, aut victoria te insolentem fecerit. Plenae sunt paginae et veri confessione etiam cum causae minime inservit, et benignis adversariorum laudibus. Hoc nimirum est nullas nisi pro vero partes facere. Et in his quidem candorem tuum ut admiror, ita alibi prudentiam agnosco, ubi respexisse te video ubi et quando viveres, non ut alia diceres quam quae oportebat, sed ut quaedam quae dici poterant omitteres. Huic ego causae omissas de Sacrificio Corporis Christi, eiusdemque praesentia diatribas assigno: item de meriti voce, de voluntatis libertate interpositas ampliationes. Memento interim factum te promittendo debitorem, et curandum tibi ne nimium longa dilatione malum nomen fias. Sed rogo te, Vir Clarissime, quando tandem tibi vacaturum est ut plenam tui admiratoribus Bataviam nostram videas? Memini te huic itineri id tempus destinare, cum Baronianarum Animadversionum partem primam absolvisses. Utinam in proposito perstes; non paenitebit te consilii. Sed illud etiam atque etiam moneo ut primus tibi portus sit Rotterodamum. neque enim debet alia in Batavia urbs Casaubonum videre ante illam, quae simillimum Casaubono ErasmumGa naar voetnoot2 genuit. illa dies propera. ac tu interim, vir summe, quam rectissime vale. Scripsi IV. Maii CIƆIƆCXIV. | |
Adres: A Monsr. (M)onsr. Casaubon A Londres. |
|