Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend343. 1614 [Mei] 30. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot1.Vir maxime. Scripseram hodieGa naar voetnoot2 ad te et iudicium de Illustrissimorum Ordinum Edicto, qua Regis qua D. Archiepiscopi aliorumque Praesulum tibi significaveram: cum post confectum et traditum fasciculum, tuas accepi XIII huius mensis datas. Respondebo ad eam epistolam accuratius post dies paucos σὺν Θεῷ εἰπεῖν. Quanquam fortasse ubi priores meas legeris, aliam responsionem non moraberis. Mire enim illius Maiestati placuit Illustrissimorum Ordinum consilium: ipsa quoque formula omnibus hic probata, praeter admodum pauca, de quibus ea libertate ad te scripsi, quam postulabat fides mea. Tuum erit omnia benigne interpretari, et operam dare ut ne alii quidem mea aliter accipiant. Quod me hortaris ut isthuc veniam, vellem id fieri posset. Et quidem multa sunt quae me hortantur, ut recreandi animi caussa profectionem aliquo suscipiam. Accidit enim mihi post absolutum opus nuper editum, ut Ilias quaedam diversorum morborum in meum corpusculum faceret impetum. Atque ego non decumbo quidem iam τῇ τοῦ παναρίστου Θεοῦ χάριτι; sed liberatus tamen non sum. MaierniusGa naar voetnoot3 noster ὁ πάνυ ἰατρός aquas Spadanas mihi fore iudicat utilissimas. Sed mihi nulla ratione unquam persuadebitur, ut ad illas Thermas velim proficisci: terret enim me gens illa θεοστυγὴς, quam nosti esse mihi valde amicam. Peto igitur a te, ut mihi significes, sitne aliqua urbs in ditione Illustrissimorum Ordinum non adeo remota a tractu Leodicensi, ubi possim aquis uti eo allatis. Id si posse fieri intellexero, scito me nulla interposita mora, εἰ τῷ Θεῷ εἴη βουλομένῳ ϰαὶ τῷ βασιλεῖ, isthuc statim cursum directurum. Cupio rescribas mihi quamprimum fieri poterit. illud magis, ut me ames, et ut valeas ϰαὶ εὐημερῶν διατελῇς. Londini die XX. ex veteri Kalendario ἀπὸ τῆς ἐνσάρϰου ἐπιϕανείας τοῦ μονωτάτου Σωτῆρος. CIƆIƆCXIV. Ignosces, spero, festinationi meae. Tui observans
| |
Adres: Viro clarissimo et praestantissimo Hugoni Grotio ICto. civitatis Roterodami Syndico, amico plurimum observando. Roterodamum. |
|