Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend342. 1614 Mei 30. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot5.De Edicto Illustrissimorum Ordinum, quod nuper misisti, egi accurate cum Rege Serenissimo, cum D. ArchiepiscopoGa naar voetnoot6, cum aliis praestantis doctrinae Praesulibus. Et Rex et omnes qui legerunt consilium vehementer et probarunt et laudarunt. Interest enim religionis Christianae, et ad Protestantium existimationem vel maxime pertinet curiosis hominibus fibulam imponi; ut desinant tandem ὑπερϕρονοῦντες παῤὃ δεῖ ϕρονεῖν pacem Ecclesiarum turbare, et sua illaudabili πολυπραγμοσύνῃ infamiam ἀταξίας et νεωτεροποιίας apud veritatis | |
hostes Reformationem profitentibus inurere. Summa igitur laude Illustrissimorum Ordinum prudentia digna est, quae huius sui Edicti publicatione et curiosas hominum mentes, Deo coeptis favente, in officio continebit, et sui imperii Ecclesiis publicam reddet tranquillitatem. Faxit Dominus Iesus ille unicus Ecclesiae auctor et conservator, ut quem boni sperant fructum ex hoc saluberrimo consilio Illustrissimi Ordines percipiant: et nos pro stabilita inter Ecclesias tranquillitate occasionem gratulandi brevi habeamus. Neque vero consilium duntaxat Rex εὐσεβέστατος et alii viri gravissimi probavere: sed et formulam quoque ipsam, iussu Ordinum conceptam. Apparet enim id esse actum, ut a duobus scopulis in hac doctrina aeque periculosis, hinc Manichaeorum, inde Pelagianorum, populi avertantur, et in ea doctrina confirmentur, quae salutis nostrae proram et puppim, principium inquam, progressum et πλείωσιν, uni Deo adscribens, contemtum tamen bonorum operum non inducit. Paucula sunt tantum, quae ut in formula concipiuntur, reprehendendi cupidis ansam videntur aliquam praebitura. Nam inter illa abrupta, quae sunt vitanda, istud quoque recensetur: quosdam a Deo ad salutem invitari, quibus omnino salutem non dare decreverit. quod etiam iterum paullo post repetitur. Atqui si multi vocati, pauci electi, Matth. XX. 16; si, ut toties repetit PaulusGa naar voetnoot1, certus est servandorum numerus, quos ab aeterno Deus elegit: sequitur necessario non eodem proposito, neque pari efficacia ad salutem omnes homines vocari. Hoc igitur si auctores Edicti negare voluerunt, multi sine dubio existent, qui eorum sententiae sese sint opposituri. Videtur etiam hac formula ius decernendi de capitibus fidei civili tribui magistratui: quod neque prisci Imperatores neque Rex Serenissimus Magnae Britanniae sibi unquam vindicarunt. Non clam te est, decretorum in Nicaeno Concilio editorum auctorem nunquam esse habitum Constantinum: neque Marcianum eorum, quae sunt in Chalcedonensi constituta; satis namque habuit uterque Imperator profectos a Patribus canones sua auctoritate munire, ut a populis reciperentur et deinceps observarentur. Ea disciplina an isthic vigeat, nostrum non est quaerere: speramus tamen Illustrissimos Ordines pro sua pietate et prudentia Deo et eius ministris quod Dei est semper relicturos; sola sibi sumpturos quae sunt Caesaris, id est, quae ex Lege Dei ad pii Magistratus curam pertinent. Non defuerunt, qui etiam in fine Edicti verbum educare sic interpretarentur, quasi dicerent Illustrissimi Ordines populos suos in vera religione esse a se institutos. Nam, ut scis, id verbi de institutione plurimum usurpatur. Id vero munus esse Episcoporum et pastorum potius quam Principum dubitat nemo. Sed fuit fortasse alia mens illis, qui Edictum composuerunt. Spero autem, Groti praestantissime, viros illos amplissimos, qui tibi auctores fuerunt, ut id scriptum ad me mitteres, quicquid in ea re est a me factum, aequi boni consulturos. Sic faveat Deus immortalis piis omnibus Illustrissimorum Ordinum coeptis, et illorum imperium servet, fortunet, adaugeat. Vale, vir Clarissime, et me ama. Londini a.d. XIII. Kalend. Iun. CIƆIƆCXIV. |