Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend341. 1614 Mei 29. Van P. CunaeusGa naar voetnoot1.Vir Amplissime. Lucanum tuumGa naar voetnoot2, luculentum hercle scriptorem, quem vehementer ego semper amavi, nuper mihi attulit frater tuus: gratissimum id mihi munus fuit, et gratias tibi ago, uti decet, maximas. Sane persaepe cogitaveram integrum commentarium conficere, in quo de rebus pulcherrimis, quarum ille amplam dat materiam, liberrime dissererem, et me efferrem magnifice: nunc consilium muto, et me continebo. Notae enim tuae, breves illae quidem, sed supra modum eruditae, ita mihi animum explevere, nihil ut sit praeterea requirendum. Felicem te, vir Divine, qui paucis chartis et aliud agens, ea conficis, ob quae ceteri multo conatu magnas convectant moles. Saepe irascor laboriosis tuis occupationibus, quas Reip. impendis: intelligo enim quidquid illi das, id omne auferri nobis. rursum, cum video non aliter salvam fore patriam, nisi eam tu et tui similes regant, consolor memetipsum, et iam hac mercede placet illud damnum. Simul cogito apprime illud nostro ordini esse gloriosum, cum tu, qui omnis doctrinae et ingenii princeps es, summum quoque in Republica locum teneas. Rarum enim est, ut iniustus virtutum aestimator populus sua bona intelligat, et magnis viris debitum rependat praemium. Itaque in hac re singulare est tuum fatum: atque id gratulor saeculo nostro. Caeterum pro humanitate tua, qua iam non semel usus es in me, quantum tibi debeam, clarissime Syndice, alio tempore testabor, neque deesse nobis occasio poterit. Iampridem de Rep. IudaeorumGa naar voetnoot3 quaedam collegi, quae ego cum cura iterum lustrabo, et cum opportunum erit, edam. Multum iuvit nos Hebraismus, a quo fuit imparatus SigoniusGa naar voetnoot4. Interim te rogo, vir amplissime, uti, quo animo hactenus in me fuisti, eodem esse pergas, meque ames. Lugd. Bat. 29 Maii 1614. |