Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend340. [1614] Mei 26. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot4.Descripta esse testimonia quae firmando Edicto ἑνωτιϰῷ congesseram, pacis ac veritatis studio, gaudeo. Ne tempus pereat, ubi tu, Vir Reverende, inspexeris - quod ut diligenter facias rogo - velim exhiberi D. Oldenbarneveldio, ut is quoque quid opus factu sit iudicet. Interim opus erit ut et αὐτόγραϕον meum sit ad manus, ut sicubi haereatur eo possit recurri. Ego constitui, ubi me primum urbana negotia dimittent, cis paucos dies ad vos transcurrere ut pariter de toto negotio statuamus. Quod de Ill. Comite GuilielmoGa naar voetnoot5 indicatum tibi nuntias, fit id mihi perquam credibile. Est enim σϕοδρότερος Sibrandus quam ut sua sponte possit quiescere. Sed an non potius optandum fuerit ut scriberet ac sententiam suam et argumenta super singulis libri mei partibus promeret nunc etiam dubito. Vale vir mihi maxime reverende. Rotterodami XXVI Maii. Tui observantissimus
| |
Adres: Viro pietatis atque eruditionis eximiae Iohanni Utenbogardo Pastori Ecclesiae Christi quae est Hagae Comitatensi. Wtenbogaert schreef in dorso: Grotius ao. 1614. 26 Maij. de Testimoniis ad Edictum Ordd. adiiciendis. |