Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend244. 1612 Juli 14. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot3.Vir praestantissime, si quantum voluptatis e tuis capio, tantum et otii suppeteret ad confabulandum per litteras tecum, haberes me importunum congerronem. Sed mihi omnem eius rei facultatem curae, negotia, studia denique eripiunt. Nam et occupatissimus fere sum: praesertim cum Rex optimus est in urbe aut ad urbem. tum autem operis suscepti magnitudoGa naar voetnoot4 ea est, ut aegre a proposito divellar. Videbis, si Deus immortalis faverit inceptis, novi generis scriptionem: rerum nempe veteris Ecclesiae nudam et simplicem explicationem, sine affectu partium. Nihil maligne fingimus, nihil vere dissimulamus, omnia ad gloriam Dei referimus, non ad partium victoriam. Baronii vero imperitiam, fatuitatem, stuporem sine dubio miraberis. Nam qui summam religionis faciunt, Pontificem Romanum adorare, illis Baronius quanto in pretio sit non te fugit. Quid ergo dicturi sunt, quando videbunt certis argumentis demonstrari ilium melioris totius literaturae fuisse imperitissimum? Et nos quidem summa moderatione semper utemur: sed non propterea odium τῶν παπομανούντων vitabimus. Ne illis quidem, satis scio, gratum erit opus nostrum, qui omnes opiniones χϑὲς ϰαὶ πρώην natas, volunt semper obtinuisse in Ecclesia Dei, et insano errore quicquid non probant, | |
putant esse recens et ab Antichristo excogitatum. Isti sunt, qui in Epistola ad Cardinalem PerroniumGa naar voetnoot1 foedas haereses deprehendunt, et gravissime de me pronuntiant. Est quidam in regione vestra TheologusGa naar voetnoot2, vir bonus et mei amans, qui nuper libere scripsit suum de illa Epistola iudicium. Damnat non pauca ut parum Theologice scripta; quaedam execrari se ait toto animo: sic enim loquitur, et addit, velle se accurate meos errores mihi demonstrare: qui si quantum est novorum librorum evolvat, nihil afferre poterit, cur aut Rex sapientissimus, aut eruditissimi Episcopi huius regni, aut ipse literulam unam in ea responsione velimus mutatam. Te aliter iudicare de illo libello laetatur Serenissimus Rex, laetantur et Episcopi gravissimi, quibus tua pietas et singularis doctrina non sunt incognitae. Deus hanc tibi mentem servet, eandemque aliis suggerat; ut tandem aliqua patefiat illius negotii promovendi ratio, de quo non unis iam literis inter nos egimus. Scribam ea super re ad te brevi plura volente Deo. Vale vir magne. Londini a.d. IV. Non. Iul. CIƆIƆCXII. Peto a te, ut quas tuis adieciGa naar voetnoot3, cures perferendas. Invitus hoc tibi oneris impono: sed cogit necessitas. |
|